297
Mi frater,
De mutatione hic circa tutelam regni iam quae scripsi et misi legeris.2 Videntur et aliae mutationes cum tempore secuturae. Est enim aula plane nova; veteres in odio magno. In proelio ad Rocroium capta dicuntur vexilla CCL.3 Dat haec res occasionem agendi Batavis.
De Lucano et poematis et Anthologia rogo urgeas agasque cum domino Vossio,4 cuius de filio nihil intelligo.5
Jonius quae scribit nihil habent solidi.6 Grosechius7 mihi promisit duces hanc pecuniam soluturos, Vicquefortius se quas haberet pecunias e manibus non amissurum donec filio meo satisfactum esset. Non est aequum me per eos decipi, qui nisi fidem illis habuissem iniecissem manum in ea quae erant Brisaci, sicut fecit Erlachius.8 De Benfeldio nugae sunt. Particula ex testamento ad hanc rem pertinens data Petro fuit post abitum Diderici e Batavis.9 Remitto Johnii scriptum, qui alicui usui esse poterit si iure agendum est, ut sane agendum est, nisi Vicquefortius apertis verbis se faciat expromissorem. Non debeo causam tam iustam filii negligere. Interpellationum processit plus satis. Non possunt duces negare se esse heredes, et heredes omnes ad legata solvenda obligantur.
Inter alia quorum rex defunctus seriam testatus est paenitentiam,10 est quod marescallum Anchoritanum11 sine iuris forma fecit interfici, non dando ei ad paenitentiam
298
agendam spatio, et quod matrem sivit in rebus arctis vivere, persuasus a cardinali Riceliaco abundare ei pecunias.12 Nihil idolatricum, nihil superstitiosum in omni morbo eius animadverti potuit.Vale, mi frater, cum uxore et liberis, et nos ama,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 30 Maii 1643.
Cogita an ibi aliquis sit qui Graece ita noverit ut mea celeriter et minute scripta legere et describere possit.13