Mi frater,
Regis valetudo sine spe humana trahitur.2 Interim mors ei ob oculos ad multas eum pias actiones excitat. Et palam populo pro precibus ad Deum gratiam promittit, pacem nempe. Noyerius in villa sua manet.3 Iesuitarum cum Sorbona lis dormit.4 Frater regius nondum in consilium venit. Veniet rege mortuo et ibi Condaeum praecedet natalium ordine. Sed plerumque aberit, quando ipsi armorum cura mandata est. Interim praeter verba decreti Longavillanus intimo illi consilio admotus est. Princeps Condaeus assiduus est et princeps consilii illius.
De domino Vossio,5 de poematis, Anthologia fac, quaeso, memineris.6
Quae apud vos de reginae Angliae victoria sparguntur, vera non sunt.7 Et videtur ibi bellum redardescere, pacis autem spes abire longius. Cum sunt apud vos animorum dissidia et aerarii difficultates,8 vereor ne aliquando maius pariant malum.
Habet Vicquefortius apud se pecuniam quae fuit ducis Bernhardi Vinariensis.9 Is dux testamento cuique nobilium domesticorum summam certam legaverat.10 Particulam testamenti eo pertinentem in forma probante uxor mea apud Petrum reliquit.11 Restat probare Didericum nostrum moriente duce fuisse in illo nobilium numero.12 Id probatur
252
hoc instrumento quod nunc tibi mitto.13 Rogo ergo loquaris cum senatore Reigersbergio, ut dominus Vicquefortius sponte aut iudicio, si ita mavult, coactus hanc summam solvat. Nam in Gallia nihil ea de re obtinere potuimus. Crossokius, qui antehac ob res Vinarienses hic fuit et multum mea usus est opera,14 pollicitus est mihi ducum suorum nomine eam pecuniam solutum iri. Mortuus est is Crossokius, cuius nunc frater15 pro landgravia hic est. Rogo haec res ita tibi curae sit, ut semper omnes nostrae fuere.Vale cum uxore et liberis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
9 Maii 1643.
Audio ecclesiasticos vestros partem sibi de republica poscere et libellum fuisse oblatum.16 Si ita se res habet, videre velim libellum et scire quid obtulerint. Intelligo filium Abrahami Antonii hic esse sumtu regis Galliae.17 Quod me confirmat in mea opinione de eo qui sibi nomen facit Roberti Le Comte.18
Nolo quicquam apud me esse alienum. Nuper dum libros recenseo, invenio inter eos Relectiones Fr. Victoriae;19 nescio an datas mihi, an commodatas olim a domino Grotenhusio, praetore nunc Amstelodamensi.20 Eum librum remittam ei aut alium eius loco, ut magis volet et qualem volet.
Dum haec scribo, rex animam agere creditur. Rex animam agit. Dux Andegavensis aegrotat.21