Mi frater,
Futuros multos, qui moram scriptis meis theologicis afferrent, sensi ac praevidi eoque magis tuam fidem imploro, ut is ordo teneatur, quem volui. Primum edantur τρία ἀνώνυμα2, deinde Notae ad Novum Foedus3, antequam sua edat Salmasius4; postrema illa de Iure Belli ac Pacis5, quae si non venerunt, venient per Lonium6. Quod si aut Blavius7 aut Vossius8 moras addunt, remittendae ad me erunt chartae. Ego hic viam reperiam neque committam, ut per negligentiam haeredum aut tutorum privata studia posteri meis frau-
85
dentur laboribus. Rogo te quantum unquam rogavi quicquam, ut his in rebus velis remisque properes.De secundo praecepto9 accepi quaedam a D. Vossio. Illa ad Decalogum mittam, simul illis de Antichristo editis10 edi coeperint, quae de Fide et Operibus sumus commentati. Fasciculus ille chartarum ad uxorem11 continet literas, quas Petrus12 ad me scripsit de ducis Vinariensis13 rebus gestis.
Restrictionem illam ad consuetudinem Parisiensem numquam intellexi neque credo veram esse. Inquiram tamen.
Vale, mi frater, cum parentibus ac tua tuisque.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 18 Februarii 1640.
Ex litteris Vossii cogor suspicari eum nescio quo suasore morari nostrorum editionem, quod ab eo non speraveram. Apud Mathiam Heufdium14, qui Amstelodami vivit, sunt apochae aliquot D. Berkelii15 manu. Miror de Zenone16 me nihil intelligere nec minus miror Petrum meum saltem scripto non indicasse, quo in loco nostra negotia, de libellis loquor, reliquisset. Rogo, iterum rogo, frater fratrem, festine uti edantur aut remittantur. Ego videro. Deinde scire etiam velim, an omnes nostrae chartae sint in fida manu.
Haec postquam scripserunt17 accipio per Corcellium18 initium editionis de Antichristo, unde et de caeteris optimam concipio spem te juvante. Ad Decalogum mea brevi mittam, ut subsequantur editionem illorum de Fide et Operibus. Post Decalogum Annotata ad Evangelia. Postea venient illa de Iure Belli ac Pacis, deinde historica.