Frater optime,
Jamdudum id agi vidi, quod litterae tuae postremae2 innuunt, ut nimirum theologica tua3 supprimantur; ego etsi quaedam incerto auctore edi velim, tamen reliqua publici quamprimum juris fieri desidero neque desinam anniti. Filius Petrus maturo nimis materterae Blonkiae4 funere in Selandiam evocatus ubi redierit, faciet, ut de omnibus edocear. Ipse enim cum Blavio5 egit, quem uti Vossius6 morae, ita ille iterum Vossium tardationis nimiae incusat et fortasse neuter immerito.
Lonius ille7, cujus posteriores tuae epistolae aliquoties meminerunt8, nullus etiamnum comparuit; interea hodie me accessit alius e Gallia redux juvenis, qui fasciculum librorum et chartarum ad uxorem9 tradidit, quas ipsi, ut par est, obseratas transmittam.
68
Minus te diu super sua in secundum praeceptum Decalogi10 sententia suspensum tenet Vossius; jussi eum per amicos moneri, ne amplius in nostrum peccet commodum.
Scripsi nuper Naeldwikium11 nolle defuncti affinis12 manum agnoscere, nunc illud addam eum petitionem nostram inficiando conari elidere, quod attinet ad consuetudinem Parisiensem et eo pertinentia, imo et audacter petere scriptum a nobis commissariis exhibitum cancellari, quod profecto majoris est momenti, quasi vero nos aliquod scriptum suspectae fidei in judicium proferamus; ita ille solet amicos. Interea susurrari audio consuetudinem Parisiensem de holographis13 tunc tantum locum habere, cum extra instituti haeredis potestatem testamenta reperiuntur, non vero aliter. Cujus limitationis etsi neque consuetudo neque doctores ad eam scribentes meminerint, audio tamen eam nescio ex cujus cerebro ortam ingentes Naeldwikio animos facere. Tu haec omnia Parisiis melius et intelliges et scrutaberis.
Vale, frater optime, et salve a parentibus, me, mea, meis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, VI Febr. 1640.
Adres: A monsieur monsieur Grotius ambassadeur de Suède, à Paris.
In dorso schreef Grotius: 16 (sic). Febr. 1640. W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 16 Febr.