Frater optime,
Dolet mihi quammaxime quod sub finem epistolae tuae de agone regis christianissimi scribis; et cui sane non doleat, cum corruptissimis et turbulentissimis temporibus rege et optimo et pacis amantissimo christiana orbatur respublica? Miraculi instar erit si mobiles alioqui Gallorum animi hoc rerum cardine sint quieturi. Neque dubitandum quin Melos ad finem Belgicum in omnes occasiones sit intentus.2
276
Ad tua ut veniam, de Anthologia scripsi nuper,3 de aliis rebus spero me brevi cum Vossio coram acturum,4 nam Deo volente proxima septimana Amstelodamum cogito. Negotium filii minoris5 quod attinet, egi cum senatore Reigersbergio, et uterque nostrum cum Vyckefordio et Jonio,6 qui multa afferunt cur non sit consultum eam quae hic Vinariensium est pecuniam arresto includi. Nam et duces nulla praevia interpellatione id pro contumelia accepturi sunt, et extant quidam in his partibus creditores ducis Bernardi, quorum causa potior videri debeat. Tum et heredes Ponicae7 quod sibi debetur petituri sunt. Denique et exemplum illud testamenti, quod hic reliquisse uxorem dicis, apud nos non est. Certe Petrus non habet, ideoque id in manibus Diderici esse credimus. Atqui sine tali exemplo arrestum aut postulari aut obtineri non potest, quare nihildum movere potui. Interea hoc a secretario Vinariensi accepimus responsum8 quod ad te ipse perscribit. Illud constat Benfeldi esse multum argenteae supellectilis quod in manu heredum est, quare ibi in urbe Suedico praesidio insessa per Mokelium,9 quem nosti, facilius forte voti compos fieri posses, quod quamprimum tentandum esset, ne diutius trahatur res iam nimis diu protracta. Hoc consilium est Vickefordii, sed a se profectum vulgari nollet. Tu de tota hac re serio cogita.
Quod de ecclesiasticis nostris dicis10 et ego intellexeram, sed et illud audivi, Ordines libellum supplicem non legisse, sed ministris reddidisse, ita ut exemplum non retinuerint.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XVIII Maii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 16 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 26 Maii.
En in dorso: 18 Mey 1643 W. de Groot.