Venit ad vos D. John2, ab epistolis excellentissimo duci3. Ei ut omnibus hinc illuc euntibus te commendavi.
Pecunia, de qua nobis scripsisti4, parata est, ut hic solvatur.
Mitto ad te librum Romae editum de studio militari a Gabriele Naudaeo5 Gallo, sed medico nec unquam belli spectatore. Itaque quod olim Graecus quidam dux inspecto libro simili dicebat οὕτος ὁ λόγος οὐ πεϱισεσάλπισται6, idem hic dici
362
potest. Interim ostendit se multos legisse libros et inter eos meum quoque de Iure belli ac pacis7 non indiligenter. Me nusquam nominat - id enim Romae nefas - sed designat tantum.Si frater tuus8 jam ad vos venerit, quod omnino spero et ex Mulleri9 sermonibus ita esse confido, poteris et ipsi hunc librum dare legendum.
Nos satis recte valemus omnes tibique ac fratri omnia optamus prosperrima.
Tibi optime volens pater
H. Grotius.
7 Iunii 1638.