Frater, optime,
Cognosco libenter ex literis tuis 3 Maji datis2 cordi tibi esse causam Gothofredi3. Ego, ubi ad me venerit, suasor ei ero, ne aequa repudiet.
D. Salmasii liber de usuris4 jam huc pervenit. Sed eum legere nondum mihi contigit; ubi legero, sententiam meam et ipsi et vobis significabo.
Miror Hollandos ita veterem maritimorum praeliorum gloriam dimittere Zelandisque id decus concedere.
Galli quid facturi sint, brevi apparebit. Nam Castilionaeus5 jam Samaram transiit.
Vickevordius6 huc venit. Sed apud me nondum fuit.
Filiorum meorum maximus7 Genevae perhonorifice habitus inde jam abiit ad castra Vinariensia, ubi Smidsbergium8 jam esse arbitror. Et illi et Diderico9, rectum, ut spero, iter instituris fautores non deerunt.
Vidimus hic Prinsium10 Berensteniumque11, optimae juvenes spei. Prinsium, ut nostra domo uti vellet, serio invitavimus. Sed ab hac urbe auferre se properat. Nulla a nobis in ipsos officiosae amicitiae signa deerunt.
Spero jam salvos ad vos pervenisse Petrum nostrum12, quem patri nostro13
286
tibique unice commendo, et Losecatium14. Neutri inutilem puto fuisse in Gallia moram.Vale quam suavissime cum parentibus15, uxore16, liberis17, amicis.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 15 Maji 1638.
Datus est in carcerem Salmuri presbyter oratorii18, quod ad Augustini librum de Virginitate19 scripsisset S. Virginem sine voto implesse virginitatis perpetuae propositum idque laudabilius esse quam facere eadem ex voti necessitate. Addiderat confessionem non valere ad obtinendam veram absolutionem nisi contritio praecederet.