Frater optime,
Petrum2 Losecatiumque3 nostros jam dudum huc pervenisse spero ex prioribus litteris4 jam cognoveris: Vickevordium5 cum iis, quae ipsi tradideram, recte Parisiis appulisse est quod gaudeam.
Bellici Gallorum paratus omnium hic animos habent suspensos, ut et nostri
312
vestros: dum incertum est, cui hostilium terrarum parti incubitura sit ista tempestas.Certe princeps6 cras summo mane Buram atque inde Litoiam, prope castellum Vornanum, petet, ubi magnam copiarum partem convenire jussit Frisiis aliisque cis Rhenanis cohortibus circa Neomagum subsistentibus. Sed equitatui nulla etiamnum data sunt mandata, quod mirum videretur, nisi jam paucas intra horas contrahi posset; curruum et equorum satis magnus coactus est numerus, navium non major quam qui vehendis castrorum impedimentis sufficiat.
Dordraci in procinctu stant omnes scapha lembique olim hostibus erepti; Antverpienses sibi valde metuunt ideoque aggeri, quem Blockeriensem vocant, alium interiorem objicere satagunt arcendis e Flandria aquis si prior iste a nostris forte rumpatur et quo pluribus munimentis insistant.
Archithalassus noster7 in transvehendo legato8 obvias habuit septem Dunkerkanorum naves, quas cum bono Deo in suam potestatem redegisset, si minores aliquot triremes adfuissent; nunc illae noctis auxilio elapsae in portus se Anglicanos abdiderunt.
Plura ubi uberior se materia obtulerit expecta, tu interea cum uxore et filia9 ac amicis quam diutissime vive nobis et vale.
Raptim.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae XXIV Maij 1638.
In margine: De presbytero oratorii in carcerem misso10 mirantur omnes: nulla enim nova placita, sed veteris ecclesiae scita defendit.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassaduer de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 24 May 1638 W. de Groot.