Gaudeo, mi frater, salvos apud vos esse adolescentes2, quos hinc nonnulla, ut spero, cum fruge dimisimus.
Vickevordius3 abitum molitur ad ducem Vinariensem4. Pransus heri apud nos nobis optime volens.
348
Sicut vos Gallorum actus vegetos ac fortes exspectatis, ita vestros Galli. Castilionaeus5 S. Audomari oppidum obsidet captis circum oppidis minoribus arcibusque. Si itidem princeps Arausionensis6 oppidum aliquod obsederit, constabit huic anno sua ratio. Non videtur maritima parari expeditio tam exiguo navium ad id idonearum provisu.
Antverpienses non immerito timent rebus suis. Dunquercanae istae naves, quando oram Anglicam tenent, evasere.
Presbyter oratorii ille captus Salmurii Seguinottus7 vocatur. Post id captus est Lutetiae abductusque in Silvam Vicennensem abbas Sinciranus8 easdem illas sententias aliaque monachis non probata tutari suspectus. Ita paulatim irrepit inquisitio ea semina jacientibus iis, qui sibi nomen fecere congregationis propagandae fidei, sodalitii parlamenti auctoritate non sine causa improbati.
Vale cum tuis nostrisque omnibus.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
4 Iunii 1638.