Frater optime,
Puto jam a vobis discessisse, certe in procinctu esse eos, qui nos de vestra omnium valetudine coram facturi sunt certiores, quo nomine etiam avidissime expectamus eorum adventum.
Interea scias velim me cum Dorvilio2 de negotio, quod mihi commendasti3, contulisse. Narravit ipse legatum quondam patriae nostrae Brederodium4 ultimo suo elegio octonos instituisse haeredes singulos ex sesquiuncia; e quibus quattuor in Batavia nostra degentes, ut a mercatore, in cujus manibus Brederodiana pecunia est, partes suas, id est totum semissem, acciperent, satis eo nomine dederunt; mercatorem ejus semissis nomine nullas molestiam (sic) passurum.
Nunc idem ille mercator se paratum ait reliquum semissem duobus Gothofredis, Parisiensi5 nimirum et Genevati6, binisque eorum cohaeredibus aut certe stirpibus transmittere, dummodo et ipsi eo, quo alii fecerunt, modo caveant.
Quod ne praeter rationem postulari putetur, negat mercator sibi satis esse compertum neminem posthac testamentum Brederodii nullitatis accusaturum; negat et sibi constare, an ii, qui jam pecuniam petunt, ii sint, et quidem soli, quos haeredes testator designaverit; denique etsi nihil praeterea se offerret, certe sui esse muneris retur, ut pecunias tuto collocatas sciat atque ita suorum haeredum
258
indemnitati prospiciat; et jam adsensum suum praebuisse eos, qui in hac nostra patria vivunt, quanto magis id facere aequum sit homines externos. Ea cautione praestita nihil obstat, quominus statum auferatur semis aut, si ea res moram traxerit, puto Gothofredum Parisiensem vel statum sesquiunciam suam posse consequi, si pro sua parte fidejussorem praestiterit. Quod nisi fiat paratum se esse mercator ait, ut publice consignet reliquum semissem, quem tum consequi non poterunt haeredes nisi cautione data et deductis etiam quibusdam - ut nosti - impensis.Haec eo prolixius ad te scribo, ut scias neminem hic esse qui D.o Gothofredo, qui apud vos vivit, injuriam facere velit, mercatorem vero de sua tantum securitate laborare; quod si aliqua inter cohaeredes Gothofredianos super quota haereditatis aut aliis forte negotiis sit contentio, eam inter sese ut sopiant oportet ac deinde pariter - quod maxime optat mercator - cui libuerit mandatum dent de semisse recipiendo datis fidejussoribus; ita omnia erunt expedita ipsi vero postea uti visum fuerit, pecuniam inter se dividant.
De rebus publicis nihil jam laeti intelligo quinque navibus, e quibus una e Guinea revertebatur, a Dunkerkanis captis. Illud aliquantulum nos recreat, quod duae triremes Selandae cum pari Dunkerkanarum numero egregie conflixere, quodque fortuna diu nutans tandem in nostras concessit partes utraque hostium triremi intra praesidia nostra deducta. Archithalassus7 cum legato8 jam e portu - ut credimus - Goederedano excessit, sed vento reflante non ita celeriter iter confecturus videtur ac sperant navigantes.
Mirum est maris imperium ita hic negligi, ut nihil certi, nequidem quod in unum sufficiat annum, possit constitui; et tamen, nisi id fiat, actum est de rebus nostris. Si Galli aliquid moliuntur in Hispanienses provintias, puto et nos faederi non defuturos.
Ut filii9, qui apud ducem Vinariensem10 sunt, valeant scire desidero; scripsi ad utrumque per Vickefordium11, qui et libros et litteras ad te feret. Nunc te, uxorem, liberos, amicos divinae commendo clementiae.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae-Comitis, III May 1638.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 13 May.