Frater optime,
Prodiit his diebus Amstelodami libellus2 hoc titulo ‘Joannis de Laet Antwerpiani Notae ad Dissertationem Hug. Grotii de origine gentium Americanarum, et observationes aliquot ad meliorem indaginem difficillimae illius quaestionis’,3 in quo argumenta tua frustillatim dissecantur, iisque quae non nisi per saturam valent singulariter respondetur. Illud video eum saepiuscule fidem allegationum tuarum vellicare, ita ut forte hoc nomine vindiciae tibi sint parandae. Ego, ubi notus aliquis ad vos profecturus est, libellum ad te mittam; neque enim tanti esse iudico ut nuntio velim committere, propter impensas nimias.
Apud nos magna iam est laetitia, quod iunioris principis ductu4 nuper hostis equitatus prope Antwerpiam caesus est, capti aliquot duces e primoribus exercitus et tam equites quam pedites sexcenti. Illud constat Bergam adductos equites 150, pedites 200 captivos. Cantelmus ipse iam bracca tenebatur, cum eum turmae ductor, Borgia ni fallor nomine, captivitati exemit, sed ita ut ipse captivitatem effugere non potuerit. De numero mortuorum nondum constat, sunt qui de 500 loquantur; certe haec clades magnam Antwerpiae consternationem excitavit. Iam diu equites nostri vix quicquam magnae rei gesserunt, tempus erat ut se in meliorem famam assererent et est haec opportuna: prima Neoptolemi nostri victoria nostra.
Spiringius adhuc a pedibus aeger est et privignum iamque adoptivum filium5 in Suediam ablegavit, proculdubio ut in suum locum succedat apud hasce provincias. Ecquid
527
effecturus sit, intra tertium mensem - neque enim diutius abfuturum se promisit - intelligemus.Elzevirio locutus sum de negotio Alibraei.6 Is versionem Tarquinii Malvezziani iam ab aliis praereptam, librum vero ipsum per aliquem e suis qui propediem in Galliam proficiscetur, remissurum se dixit. Ego e postremis tuis litteris libenter didici auctorem libelli de Reformatione precum esse canonicum Parisiensem7 et video illum, sicut et multos alios antea, desiderare ut tollantur abusus maximi ab ipsa ecclesia. Sed non sunt ea tempora ut id cum fundamento sperare liceat, et interea iidem qui antea abusus in ecclesia obtinent.
De Losecatio quod nuper scripsi,8 id eo feci animo ut eum aliquamdiu a patre et noverca, a quibus duriter habetur, abstraherem. Is militiae nomen iam dederat antequam ad vos in Galliam excurreret. Interea bis ei optionis locum impetrare conatus sum, sed frustra, bis enim sortito excidit. Ita nunc adhuc vexillifer est. In studiis non multum profecit, nisi quod Latine intelligit, Gallice vero et Anglice commode loquitur, annum agens vicesimum sextum. De iis quae Mockelius ad te scribit cum Vickefordio agam eique litteras monstrabo et quid responderit, scribam.9
Te interea Deus Optimus Maximus tuis, nobis totique reipublicae christianae diu servet incolumem,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, VII Septembris 1643.
Iuramentum Ordinum Foederatorum nondum potui nancisci.10 Hoc tamen scio Matenesium hoc nomine illud recusare, quod dicat esse captatorium et nimia generalitate peccare. Nolunt enim Ordines Hollandiae quicquam tractari quod ad suam magnitudinem, sive celsitudinem mavis, pertineat nisi praehabita cum Collegio Ordinum aut Deputatorum deliberatione. Ille intelligere se negat quid iis verbis contineatur; esse enim quae ipse ad ius Ordinum pertinere putet, quae antehac Foederatis ipsi concesserint, nemine etiamnum contradicente, certe non punitis auctoribus.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 15 Sept.
En in dorso: 7 Sept. 1643 W. de Groot.