Mi frater,
Acostae librum2 pridem legi et memini eorum quae dicit. Ea mihi se nondum probant. Neque epistola domini Latii3 quicquam mihi videtur adferre meis probabilius. Rogo exquiras iudicium eorum qui in lectione istarum historiarum versati sunt et, si ita res feret, etiam domini Vossii,4 ut deinde constituamus quod ex re erit. Quaestionem de bestiis physicis5 relinquam.
Quaecunque Amstelodami disces publica aut privata,6 de eis velim πάντα πεϱὶ πάντων. Tragoediam Vondelii7 et Riceliacum Barlaei8 per amicos, si qui venient, aut cum libris exspectabo.
Arsenio mortuo9 non deerunt alii Arsenii, id est, qui privata publicis praeferant exemplo ipsius tam felicis allecti. Domino Stridenio10 ob summas eius virtutes optime volo. Literae ad dominum Basium ab uxore mea et filio sunt,11 quorum ego dicta etiam pro meis haberi volo. Scripsissem et ego, nisi eo tempore multa intercidissent negotia nec meum putassem aliquid male coctum dare. Dominum Matenesium12 puto esse dignum maioribus suis. Sed quid possunt pauci boni inter tot malos, subnixos tantae potentiae viribus?
Deus matri nostrae, tibi, uxori liberisque faveat,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 11 Ianuarii 1642.
22
Die Lunae regem vidi.13 Dixi omnia quae pro pace dici poterant, etiam ex testamento sancti Ludovici.14 Quid effecerim, nescio. Mihi certe satisfeci.
Si Anthologia15 Lugduni, ut volumus, edi non potest, huc redeat. Filius meus natu maximus nihilo aliis prudentior turmam, quae magno nobis constitit, animi causa nobis inconsultis vendidit. Nunc apud nos est.