Frater optime,
Ego vix alios rerum Americanarum peritos novi praeter Latium,2 nisi forte putes Hamelium,3 advocatum Indiae Occidentalis, aliquid in ea parte praestitisse, quod ego vix credo. De Vossio4 meminero, sed quid de Blavio et Frislandia statuis?5 De tragoedia Vondelii et Riceliaco Barlaei6 cogitabo.
Caeterum et hoc scias velim, post mortem cognati Nicolai Debiaei7 prodiisse dissertationem Belgicam de Regno Christi et An christiano liceat magistratum gerere,8 quae nescio an eadem sit quam ille ad instar epistolae, dum viveret, ad te misit. Sed certe haec dissertatio iam dispertita est in capita duodecim cum lemmatis et habet cogitationes non malas neque spernendas, haud addito tamen auctoris nomine. Si et eius exemplum habere placeat, faxo ad te perferatur.
De Stridenio9 magnae iam hic sunt turbae, Lugdunenses cum Harlemensibus eum pro incapace haberi volunt iuxta placita quae edicta perpetua indigetant, eamque notam actis
44
publicis inseri volunt et, nisi id fiat, petitionibus publicis de conferenda pecunia adsensum suum praebere nolunt. Contra Amstelodamenses, et quidem fere soli, instant viris honestis et nulla munia ambientibus non faciendam iniuriam et anteacta potius oblivioni tradi debere. Bis terve iam ea de re actum, relata ab Amstelodamensibus res ad Senatum. Cras, ut putatur, iterum disputabitur. Multi se scire fatentur, Quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.10Basium11 heri conveni eique tuo nomine omnia detuli officia.
Quod de pace communi cum rege egisti, id vero te dignum est eoque nomine tibi gratulor. Aiunt hic apud legatum Venetum12 esse litteras salvi conductus pro legatis nostris et iam inter eos, qui conventum accessuri sunt, convenisse ut legati proprio nomine, non autem mittentium in tractatu nominentur, quod ad praecidendam de titulis controversiam pertinet.13
Quod de filio natu maximo14 scribis, valde mihi dolet et, si fieri potest, venditio ista irritanda est, quod nisi fiat, ego eum omni spe dignitatum obtinendarum excidisse iudico, nisi in aliis terris melioris fortunae faber esse velit. Sed spero tuo consilio omnia restaurari posse. Filius minor,15 qui iam huc venit, se mihi amicisque valde probat et apud eos, qui primos in exercitu ordines ducunt, in honore est. Medius16 hoc unum agit, ut cum tua voluntate et benedictione matrimonium ineat. Ego video nunquam eum de proposito destiturum, quare te iterum rogo, ut illius votis velis annuere.
Deus interea te nobis diu servet incolumem,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XX Ianuarii 1642.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Ian. 1642.
En in dorso: 20 Ian. 1642 W. de Groot.