Frater optime,
Litterae quas deperditas esse nuper monui, nondum ad manus nostras pervenere; eas dico quae scriptae sunt XIX Septembris.2 Causam inquiri velim.
Gratias ago pro libro Praedestinati presso sane et haud dubiae antiquitatis.3 Omnia argumenta perlegere otium nondum sivit, neque cuiquam adhuc copiam feci, ut ipse prius mihi satisfaciam. Utenbogardus tussi laborat atque inde pauci est cibi, quod in sene malum est signum.4 Curabo ut ipse eum librum sibi praelegi faciat, et deinde iudicium perscribam.
Bene est quod quae Porphyrii decreto5 deerant hac vice missa sunt. Ego totum librum ad Blavium misi, ut aut statim remittat aut excudat. Miror Barlaeo pro transmissis orationibus a te non rescribi.6 Interea per liberos meos quod iubes curavi.7 De iuramento equitum
631
Sancti Michaelis8 minus benigne iudicare videris, neque enim quicquam continet patriis legibus adversum, nisi forte putes neminem nostratium in verba aliorum principum iurare non debere, quod secta nostrorum temporum non patitur. Schedia tua iam remisi.9 De Annotatis in Novum Testamentum an multa restent exemplaria per meos inquiri feci.10 De editionibus tuorum serio cogito.11In postremis tuis litteris nihil est rerum novarum, quare rogo in posterum aliquid addas.12 Ego enim a multis interrogor, quare et tua et mea interest ne mutus esse cogar.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XIX Octobris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 14 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Oct.
En in dorso: 19 Oct. 1643 Spierinck [sic].