649
Mi frater,
Quid literis istis evenerit quas perditas manere me mones, non possum assequi.2 Nam quin curatae sint cum caeteris non est cur dubitem. Fieri potest ut hic interceptae sint, nam solet id fieri. Nescio an illae fuerint quibus replicavi ad exceptiones eorum qui novas ecclesias erexerunt.
Liber ille Praedestinati et dictione antiquitatem probat et ipsa scriptura, iudicantibus ita omnibus qui norunt talia.3 Quid de domino Salmasio futurum sit, etiamnum incertum est. Maiora et hic promittuntur, sed non aeque hic certa quam in Batavis salariorum persolutio.4 Domino Utenbogardo velim librum ostendas et prosperam senectam preceris meo nomine. ‘Porphyrii decretum’ puto a te scriptum pro ‘Parthenii’. Id autem et ante integrum ad te miseram.5 Quae autem miserat Comtaeus6 falsa erant. Multis de causis non possum eum hominem non habere suspectum. De iuramento equitum Sancti Michaelis dixi quod mihi videbatur, sed scio mea non probari omnibus.7 Schedia accepi et aliquando forte utar.8 De Annotatis in Evangelia9 et de editionibus rogo memineris.10
Nova non semper habemus ac ne nunc quidem.11 Nescimus enim an marescallus Guebrianus cum supplemento Rhenum rursum transierit. Sed fama est ex protestantium numero, ne quid querantur, quatuor brevi fore marescallos Franciae, marchionem Lafortium, vicecomitem Turenae, Ransovium, Gassionem.
Vale cum tua tuisque,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Kalendis Novembris [sic] 1643.
Regina regens Montacutium, ut a se missum, a parlamento repetit; parlamentum hominem a se damnatum recusat reddere.
650
Edidit paulo antequam Mazarini potentia in hoc fastigium cresceret Ismael Bullialdus,12 in literis et mathemati[ci]s bene versatus, Theonem Smyrnaeum Platonicum. Dedicavit [Jacobo] Augusto Thuano, consiliario parlamenti. In epistola dedicatoria haec sunt verba: ‘Tu unus illustris generis stirps relictus es. In te uno domus tuae fata volvuntur, post lugendum casum fratris tui τοῦ μαϰαϱίτου illius Francisci Augusti, quem dira ac durissima tempora, in bonorum perniciem saevissime decurrentia, Europae, patriae, bonis omnibus ac suis abripuerunt. Tam lacrimabilis casus memoria, etsi omnem vel acerbissimum dolorem superet, meminisse tamen iuvat viri, patriae suae bono nati, praecipiti - ne quid asperius dicam - iudicio oppressi, cum obviam ire contendit tyranno, legum patriarum eversionem molienti et convellere familiam regiam meditanti’.
Mitto tibi documentum in re Diderici nostri.13 Omnino arrestum faciendum in pecunias quae sub Vicquefortio sunt. Esse enim cognovi. Alioqui ista summa filio peribit.
Papa rogatus ut pro cardinalis Riceliaci anima, ut fieri solet, missam diceret, dixit se nolle operam perdere.