Mi frater,
De duce Bellifortio nihil ausim scribere priusquam edat regina, quod facturam se dicit, causas eius capti.2 In quibus aegre omnibus satisfaciet, cum ipsa vix satisfaciat sibi. Illud scio domesticos omnes quos in carcere habuerat ab eo amotos.
Ryckewardium3 urge, quaeso, quantum potes et filiae litem.4 Isaaco Vossio tempus hic non peribit.5 Discet res civiles et interim veteri studio favebit libris antiquis et eruditorum consuetudine; et edet, ut puto, Ignatii Epistolas ad optimos codices. Pater in suis ad me literis ostendit placere sibi ut apud nos sit.6 Mone librarios ut exemplaria de Precum reformatione7 et Frequenti communione8 ad se venire faciant et recudant. Bonam in eo operam christianismo navaveris. Interim Deum precemur ut et episcopi et principes ad resarciendam et repurgandam ecclesiam faciant quod sui est muneris. De explorando Lovaniensium iudicio, ubi exemplaria venerint, fac quaeso memineris.
Promissio primum facta est corpori universo, Coloss. II, 19;9 III, 15;10 Eph. IV, 16;
572
1 Cor. XII, 27, 28; Eph. IV, 1.11 Ecclesiis localibus consequenter quatenus corpori universo adhaerent. Nam episcopum facere ubi est episcopus legitimus, presbyterium ubi legitimum est presbyterium, habitum fuit antiquis illis pugnare non tantum cum canonibus apostolicis et synodicis, sed et cum ipsa caritate. Ideoque id ut crimen grave obiectum est Novatianis et Donatistis. Romana ecclesia non est sola catholica, sed catholicae praesidet, ut Hieronymus ad Damasum12 ostendit.13 Quod autem dominus Mathisius14 tuetur, in postremis conciliis errasse circa fidem ecclesiam illam quae in communione est romanae ecclesiae, id non miror, cum is errasse in fidei articulis credat et Synodum Nicaenam primam, nec aliter sentiant plerique remonstrantes. Mihi autem ita videtur interpretationes sinistras nasci ex facto semel divortio, at ubi cohaeret unitas ibi Deum inspirare cogitationes pacis et explicationes commodas et a pietate non alienas. Reperio autem quicquid communiter ab ecclesia occidentali quae romanae cohaeret recipitur, idem reperiri apud patres veteres Graecos et Latinos, quorum communionem retinendam fuisse vix quisquam neget. Si quid praeter haec est, id ad liberas doctorum opinationes pertinet, in quibus suum quis iudicium sequi potest et communionis ius non amittere. Quodsi quis privatus aut presbyter per iniuriam excommunicatur, ferre id patienter debet et Deum rogare ut ecclesiae rectoribus inspiret mitiora iudicia. Si vero tota ecclesiae corpora per iniuriam excommunicantur, debent illa hoc ipsum omnibus apertum facere, desiderare omnimodo communionis universalis restitutionem, nihil mutare in recepta doctrina, ritibus ac regimine, sedi romanae suam quoque intra veteres limites auctoritatem relinquere, ut spes semper maneat resarciendae unitatis. Haec mihi meliora videntur quam quae nunc fiunt et pridem facta sunt.Saluta, quaeso, uxorem et liberos,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
26 Septembris 1643.
Redeant ad me schediasmata mea contra Rivetum,15 quandoquidem nulli apud vos sunt usui.