Vir eximie,
Est domi nostrae Isaacus vester, et erit quamdiu ipse volet et vos, parentes eius.2 Multum delector eius consuetudine, tum ob summam eius eruditionem morumque suavitatem, tum quod in ipso et mortui avi3 et patris absentis memoriam recolo. Spero non inutile ei fore cognoscere et aulam hanc et plurimos eruditos, qui in hac sunt urbe. Tum vero ad bibliothecas regis,4 Thuani,5 Pithoei et aliorum6 patebit ei aditus. Nam Cordesia-
480
nam, qua velut nostra uti solebamus, habet nunc Mazarinus cardinalis.7 [Bene autem valet Isaacus, et quo rectius valeat, saepe eum extra urbem spatiatum deduco].8Amplissimi viri Conradi Burgii filium9 et propter patris et propter ipsius merita magni facio. Beuningius10 plane se mihi approbat.
Excuditur iam tertius Annotatorum nostrorum tomus, ad ea pertinens quae extra Hebraeum canonem posita pridem in christianorum ecclesiis utiliter legi solent.11 Hoc opere absoluto dabimus nostra ad reliquas Novi Testamenti partes. Sumsi etiam laborem vertendi Latine Graeca et Hebraea quae sunt in annotatis ad Evangelia,12 ut si quando recudentur, fiat id cum commodo etiam minus eruditorum.13
Multi hic episcopi praeclaras habent cogitationes de corrigendis illis malis quae maxime divortio ecclesiastico causam praebuere. Et prodiit nuper liber non inutilis pertinens ad preces corrigendas.14 Multum etiam legitur synodicum Graecae ecclesiae decretum contra Cyrilli dogmata.15 Blondellus, magnae vir diligentiae, sed suae parti supra aequum addictus, quid de episcopis et presbyteris sentiat, ex scriptis eius antehac editis non obscurum est. Imprimitur nunc apud Blavium liber eius specialiter de eo argumento.16 Cognovi autem ex sermone ipsius omnino eum hoc agere velle ut aliquid reperiat,17 unde famam
481
spargat te in ea re plane secum sentire.18 Ignatii Epistolas, quas filius tuus ex Italia attulit,19 puras ab omnibus iis quae eruditi hactenus suspecta habuere, ideo admittere non vult, quia episcopatuum vetustati clarum praebent testimonium. Argumento alio non utitur quam quod in illis verba quaedam appareant elegantiora quam solent in apostolicorum20 scriptis reperiri, quales sunt ἀξιέπαινοι, ἀξιομνημόνευτοι21 et similia. Dixi ego paris monetae vocabula non pauca esse in Clementis ad Corinthios Epistola, quam suspectam non habet.22 Adhaesisse haec diu ex lectione Graecorum qui nitidius scripserant.Flamingii viri consularis mortem doleo;23 magnum in eo damnum et civitas vestra fecit et Hollandia. Ego si quem unquam videro qui ad ipsum pertineat, ostendam quanti faciam eam benevolentiam quam ille in rebus meis adversis mihi praestitit. Tuorum quam plurima edi velim, sed ita ut fiat id sine valetudinis detrimento. Ego nihil unquam magis pro te metui quam ne dum nihil temporis tibi perire sinis, vitam tibi accidas et sic iis noceas quibus prodesse supra vires corpusculi niteris.
Deus, vir eximie, tuis summis virtutibus, uxorique et liberis omnia det prospera. Uxor mea et filia idem precantur,
tuae eximiae Claritati addictissimus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] 22 Augusti 1643.
Adres (volgens de Epist. eccl.): Gerardo Vossio Hugo Grotius S.P.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Gerardo Joanni Vossio.