Epistolam meam, vir optime, quam mense Octobri scripseram2, et recte ad te pervenisse et tibi sine taedio, cum longa plus satis esset, lectam ex literis tuis Aprili mense ad me datis3, sed quas fine demum Iunii ab uxore Hamburgo huc Francofurtum missas accepi, laetus intelligo.
Ego sicut diligentiam tuam in disquirendis ecclesiae ritibus magni facio, ita plerosque illos ritus, de quibus agitur, non per omnes Ecclesias ab intio pari modo receptos videre satis mihi videor.
Hic extra mercatus tempora non credas, quanta sit librorum praesertim variorum inopia. Sed cum ante mercatum me arbitrer non abiturum, vult enim regni Suecici cancellarius4 opera mea ad res non leves uti; id tempus ubi venerit, labori non parcam, ut videre possim Dubia Euangelica Spanhemii5, nam Usserii librum6 jam vidi.
Clementis ad Corinthios Epistolas7 nunc demum accepi. Volo eas legere saepius et aliorum quorundam lectionem adjungere; quo rectius judicem tandemque V.A.D. Bignonio8, cui pridem de hac re debitor sum, aliquid respondeam.
Vale, vir praestantissime, cum Thuanis9, Puteanis10 amicisque aliis.
Francofurti, 26 Iunii, 1634.