eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    191

    1884. 1633 oktober 15. Aan J. de Cordes1.

    Foeneratorem me improbum facis, senex optime, qui missos ad te libros tam ingente usura persolvis. Respondere nolui antequam, quae misisti, omnia legissem, ut hanc saltem tot tuis beneficiis redderem gratiam. De Gulielmo de Sancto Amore2 legeram multa apud multos; nunc ipsius sententiam verbis ipsius et quae ei evenerunt fido relatu cognoscere voluptas mihi fuit. Video virum fuisse magnanimum jura eorum, qui praepositi sunt ecclesiis, acriter tuentem, theologiae, quantum eo tempore esse potuit, gnarum.

    In tot illis scriptis Aurelii et Iesuitarum3 duo video esse disputationis capita, alterum principale, alterum accessorium. Principale est, An religiosi, quibus a pontifice permissum est populum alloqui, audire exomologeses, id facere possint inconsultis ubi sunt episcopis, et sine eorum permissu. Hac de re si antiquitatem sequimur, res est expedita. Nam ista facere est episcopi aut eorum, quibus id episcopus conscio, ut mos antiquus habet, presbyterio permisit. Permissum autem interdum et laicis docere Origenis4 aliorumque nos docent vetera exempla. Monachorum ad hoc nullus usus antiquitus, quod solitudinis promissores coetus omnes, quantum fieri posset, defugere deberent, ut vitam agerent nomini suo respondentem, quod esse plangentium, non docentium, docemur ab Hieronymo5. Si tamen in aliquo praeter pietatem ea apparerent, quae populo docendo valde conducerent nec alii facere pares reperirentur, episcopalis functio tanti semper privilegii in ecclesia fuit, ut monachum a monachismo, id est vita illa segrege, absolveret, quia scilicet majus est jus ecclesiae in nos quam nobis in nosmetipsos. Atque id in Graecis ecclesiis in hunc diem frequens est. Monachis vero, qui monachi maneant, ista concedere nec certis tantum personis, sed societatibus integris, novum est et latinum. Recte tamen monet Aurelius6, ubi auctoritatem habent concessiones tales, certe ita interpretandas, ut quam minimum detrahant de more veteri, de canonibus pridem receptis; ac provide ista facere sinantur vitae monasticae rei, ubi episcopus eos invitaverit. Sed hoc tamen non possum non addere: si tale sit episcopi Romani in ecclesias omnes imperium adeoque indefinita jurisdictio, qualem disputans pars utraque videtur non agnoscere tantum, sed et certatim deferre, ei potestati cum multa insint majoris ponderis, non videre me, quomodo eximi possit jus id faciendi, quod episcopi facere possent, indulgendi scilicet monachis instruere populum, peccata expiare. Datis enim, quae illi detrectare non possunt, non video, quid in tali quaestione aliud responderi possit quam eccum quod Caesarum quendam7 ad omnes juris quaestiones responderi voluisse

    192

    legimus, cum omnia ad suum oraculum remitti vellet. Interim Iesuitarum artes sub jactatione paupertatis divitias captantium, sub nomine pontificiae authoritatis suae Societatis laxam libertatem vivis coloribus depingi forte non abs re fuit. Altera, quae ex transverso incidit quaestio, de eo est, quod sacramentum confirmationis appellant. Mihi legendo compertum est manuum impositionem caeremoniam fuisse Iudaicam usurpatam non lege ulla divina, sed moribus, ubicunque precandi pro aliquo causa quaedam emerserat. Tunc enim Iudaei orabant, ut sic Dei efficacia esset super illum, sicut manus, efficaciae symbolum, ei imponebatur. Hunc quoque morem ut synagogae pleraque fecutus est Christus, sive pueris benedicendum fuit, sive aegrotis adhibenda sanatio addita, ut semper honos Patri haberetur, prece. Ex eodem more, non ex ullo praecepto, est, quod apostoli manus imposuere iis, quibus ignoto antehac jure dona conspicua Sancti Spiritus precando conferebant; quod presbyteri eundem ritum adhibuere non tantum in allegendis presbyteris, puta Timotheo, I. Tim. IV, 14, sed et ipsis apostolis, ubi novi aliquid operis aggrederentur; Act. Apost. XIII, 38. Ita ut si quotiens manus imponitur, toties sacramentum est, jam nulla futura sit ad precandum pro aliquo occasio, quae non eo nomine veniat, quod nec vocis origo nec veterum in ea usus repudiat. Et ex una hac non imperata, sed usitata Iudaeis Christianisque ceremonia exstitere illa, quae dicuntur sacramenta confirmationis, ordinationis, poenitentiae, extremae unctionis, imo et matrimonii. Nam et in foedus conjugale convenientibus manus precum indicatrices imposuit vetus ecclesia; quod nunc quoque inter alios ritus vetustissimos Abyssini observant.

    Baptismus olim Christianorum simplex fuit mersatione sola constans, ut et ille Iohannis Baptistae et vetustior eo, quem Iudaei adhibuerant, cum idololatrae aut ad Iudaismum transirent aut jus hospitii apud ipsos sub lege vivendi secundum praecepta Adamo et Noae data impetrarent. Ostendunt hoc et acta apostolica et epistolae apostolorum et Iustinus martyr9. Manus impositas baptizatis, nisi ab iis, qui jus haberent conferendi coelestia illa dona, primis temporibus non apparet. Serius id introductum est in episcoporum honorem, quo magis in apostolicum jus successisse crederentur; nec causa aberat, quam ceremoniae illi velut naturalem diximus, precandi scilicet Deum, ut ei qui baptizatus jam fidem erat professus, ea largiri vellet, quae ad perstandum in fide, maxime in periculis gravibus, sunt necessaria. Baptismo accesserunt secundo et deinceps seculis multae rerum imagines ad loca quaedam sacrarum literarum alludentes, ut mos fuit veterum non verbis tantum, sed et signis conspicuis loqui, ut lactis et mellis gustatio aliaque passim obvia. Sed maxime placuit talibus signis ostendere, quae Christus corpore aegrotantibus exhibuerat beneficia, iis paria in animo praestari ab ipso credentibus et fidem profitentibus aperiri oculos mentis, patefieri aures, morbos auferri, satanae potentiam infringi. Hinc exorcismi, hinc epphatha, hinc insputatio, hinc et oleum, Christo et apostolis ejus eorumque adjutoribus circa corporis morbos usitatum, ut Marcus et Iacobus testes sunt10. Non satis id visum posteris, nisi et fragrantiori quadam unctione

    193

    ostenderent Christianos a Deo lectos et reges et sacerdotes. Itaque haec unctio, nec ulla alia subsequens, baptismo accessit, apud Graecos perpetuo et nunc etiam in Occidente diu. Nec minus a presbytero, qui baptizandi jus ab episcopo et presbyterio haberet, quam ab episcopo fuit exercita. Quidni, cum omnia, quae episcoporum erant, facerent et presbyteri episcoporum concessu, nec ulla re episcopus a presbytero differret nisi sola ordinatione presbyterorum, ut diserte testatur Hieronymus11, cui consentit Chrysostomus, μόνην τὴν χειϱοτονίαν dicens ὁ ἐπίσϰοπος πλεονεϰτεῖ12, quanquam etiam ad ordinationem concurrisse manus presbyterorum non tantum illo Pauli ad Timotheum loco13 docemur, sed et veteri canone Africanarum ecclesiarum14 moris antiqui supra caeteras retinentium.

    Ut ad canonem Arausicanum veniam, non video, quid in Sirmondum15 tam acriter insurgat Aurelius, sive is unus est homo, seu, quod magis credo, constans ex plurium contributa opera, alio forte bonarum literarum et eloquentiae subsidia, alio ecclesiasticae notitiam historiae, alio spinosam illam de schola theologiam conferente. Pene Sirmondo dixerim,

    Ἄττα γέϱον, μάλα δή σε νέοι τείϱουσι μαχηταί16

    Sed nec ipse se deserit, homo viridis adhuc senectutis; et ad Hieronymi exemplum bos lassus fortius figit pedem.

    Ego vero Sirmondi non tantum bonam fidem hac in parte agnosco, sed et lectionem verissimam credo, auctoribus antiquis codicibus canonum illorum et collectionum trium; adversus quae instrumenta adferri traditionam ecclesiae ab Aurelio miror, cum in hoc genere mores et pro temporibus et pro locis fuisse varios ipse agnoscat. Inserendi negativam tot libris nulla scriptoribus causa fuit: auferendi eam Romanis correctoribus eadem quae saepe, ne quid appareret dissonum a Romanis moribus, quo omnia traducere velut in imperii sui argumentum ingens illis semper studium fuit; quod apud Gratianum17 mirum quoties appareat.

    At Innocentii18 aevo notum Chrisma duplex, sed nempe Romae et in vicina illi Italia; in Gallia nondum, nec nisi post illum Arausicanum canonem. In hoc ergo sicut Sirmondus me plane sibi habet assentientem, ita in eo permittam mihi nonnihil a curatissimo, ejus judicio discedere, cum delet illud ‘dico’, et ‘praejudi-

    194

    cans’ interpretatur ‘nocens’, cum ea vox a Bartolo19, ni fallor, et Baldo20 demum tam originis suae alienam significationem acceperit. Maneat ergo ‘non praejudicans quicquam dico’, ut ea vox sit primi episcoporum, ut saepe alias, quem consensu secuti sint caeteri hoc sensu, ut significet se quidem non necessarium existimare Chrisma alterum neque tamen damnare se Ecclesias alias, puta Italicas, quae jam more diverso uti coeperant, quomodo et in concilio illo Africano21, quod Cypriani22 aetate convenit, legitur: neminem judicantes aut a jure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes. Haec, quanquam vera arbitror, tamen si recte expendantur illa, quae ipse Aurelius de rebus nec vetitis nec prohibitis disserit, non mirum, si in iis alibi atque alio tempore alii fuerint mores. Non erat causae satis, cur tantis animis tam odiosis illationibus ista quaestio tractaretur. Nam etiamsi aut baptizatus nunquam ungeretur aut ungeretur tantum baptismi tempore a baptizante etiam presbytero, adde, etiamsi nulla subsequeretur manuum impositio, donis illis, quae per manuum impositionem conferebant apostoli, pridem cessantibus, non ideo periret honos praesidentiae episcopalis, quae tunc etiam in ecclesia fuit, cum episcopi et presbyteri nomen indiscriminatim usurparetur et cum praesidentia illa non electione, quae Alexandriae primum fieri coepit Marco mortuo23, sed participati consessus gradu deferretur.

    Sicut autem immanis est Iesuitarum in illis scriptis irreverentia in Galliae episcopos, in theologos Sorbonicos, ita et mihi Aurelius interdum sufflaminis egere videtur. Nam quorsum tantus Suarezii24 contemtus, hominis, si quid recte judico, in philosophia, cui hoc tempore connexa est scholastica, tantae subtilitatis, ut vix quenquam habeat parem? Quid attinet Molinistarum nomen Societati toties objicere, cum si quid Molinae25 exciderit periculosius, id posterioribus jesuitarum, praecipue Lessii26, scriptis sit castigatum? Neque vero nonnihil etiam ab illa sententia periculi est, quae cum concilio Valentino27 laudante

    195

    Aurelio statuit quorundam salutem Deum nolle, si illi quidam nude ut homines spectentur.

    Haec sunt, quae apud te ea libertate, qua colloqui inter nos solebamus, deponere libuit, in hoc maxime, ut videres ea, quae misisti, a me et lecta et nonnihil perpensa.

    Ad virum omni laude superiorem Hieronymum Bignonium28 cujus amicitia ubique me vendito, scriberem nunc quoque, sed cum epistola ipsius aurea sane et animi, unde profecta est, puritatem praeferens, sententiam meam de Clementis Epistola29, quae in Anglia prodiit, expetat, eam autem nondum acceperim, sed exspectem in dies, malui, quod illi debeo, responsum differre, quam otiosis vocibus sanctissimas illius occupationes interstrepere.

    In Germania cogor iterum dicere non optimo loco esse res protestantium, dubia Saxonis30 fide et auctis opibus Caesareis31 accessu copiarum, quas per Alpes huc Feria32 infudit.

    Hagae de novo foedere inter regem Christianissimum33, Suecos et Batavos agitur; sed lentum est negotium. Interim Lipsia aliisque ex urbibus ingens est habitantium fuga. Taedet illos toties pilam partium fieri.

    Quo evasuri sint Lotharingi34 amores, omnes intenti expectamus. Wibio35 gratias ago quod mei memoriam non exuerit. Domino des Hayes36 oblivionem pro magno bono opto. Tertullianum Rigaltii37 videre et ego et qui te officiose salutat Lindembrogius38 optamus; et ipsi ut eam vitam eligat, quae illi suavissima erit. Suavem autem illi nullam futuram puto sine literis, quibus natus, juvandis.

    Scherbii Perpatetica39, at quantillum pro tot tuis donis mitto: utinam possem et Caselii Epistolas ad doctos40. Sed nondum prodiere, quanquam promissae. Certe hic non apparent; misi sciscitatum in mercatu Francofurtensi, qui per hos bellorum aestus misere friget.

    Caselium a te quanti meretur fieri gaudeo; valuit judicio, nitore dictionis, et, quod praecipuum, infucatae virtutis studio.

    Malemaisonii41 in me benignitatem nunquam digne meminisse possum, nec

    196

    fidam illam amicitiam praesidis Lussonii42. His et qui aliis nostri vivunt memores, si meo nomine salutem impartias meaque ipsis debita offeras officia, facies quod soles, id est me benefacto obstringes.

    Vale, optime senex.

    15 Octob. 1633.

     

    Notae meae ad Euangelia43 tantum abest, ut perfectae sint; multa, quae addam, habeo, sed ipsas non habeo hic nec caeteras schedas meas. In monte Domini providebitur44. Rogo ne aegre feras commendari tibi has litteras ad Petitum45 et ad Dorum46.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 117; Ep. ad Gallos, p. 328. Antw. op no. 1866; beantw. d. no. 1925.
    2 - Over Guillaume de Saint-Amour zie no. 1866, p. 162 n. 1.
    3 - Zie no. 1866, p. 160 en nn. 1 en 2; zie ook p. 161 en nn. 1 t/m 4.
    4 - Origenes (± 185-± 254), een der grootste geleerden van de Christelijke oudheid. Tussen 211 en 215 verbleef hij te Rome, dat hij vanwege de vervolging van keizer Caracalla (211-217) verliet om zich naar Caesarea te begeven. Daar heeft hij, ofschoon leek, op verzoek van twee bisschoppen gepredikt.
    5 - Ep. CXXV Ad Rusticum Monachum 8; Migne P.L. XXII, kol. 1076 (ev. Ep. XIV Ad Heliodorum Monachum 6; Migne P.L. XXII, kol. 350) en vooral Liber contra Vigilantium 15 (Migne, P.L. XXIII, 367).
    6 - Betreffende Jean Duvergier de Hauranne en diens Petrus Aurelius De Heirarchia zie no. 1821, p. 102 en n. 7 aldaar; ik heb het boek niet in handen kunnen krijgen.
    7 - Vgl. voor het in deze zin gebezigde oraculum: Justinianus, Inst. I, XI De Adopt. 11.
    8 - De tekst der Epist. en der Ep. ad Gallos (ed. 1684) heeft hier resp. I Tim. 4, 15 en Acta Apost. 13, 2.
    9 - Justinus Martyr (†± 165), apologeet. Van zijn werken zijn alleen bewaard gebleven zijn twee Apologia I en II pro Christianis en de Dialogus cum Tryphone Judaeo. Zie ter zake Apol. I, 61 (Migne, P.G. VI, kol. 420). Vgl. no. 1873, p. en 176 n. 13 aldaar.
    10 - Marcus 6, 13 en Jacobus 5, 14.
    11 - Commentariorum in Epistolam ad Titum lib. I vss. 5 en 6 (Migne, P.L. XXVI 695/6, kol. 597/8).
    12 - Joannes Chrysostomos, In Epistolam Primam ad Timotheum Commentarius, Hom. XI, I (Migne, P.G. LXXII, kol. 553).
    13 - I Tim. 4, 14; zie p. 192.
    14 - Canones 2-4 van het zg. vierde concilie van Carthago (Henrici Denzinger, Enchiri dion Symbolorum Definitionum et Declarationum de rebus fidei et morum Quod post Clementem Bannwart et Ioannem B. Umberg S.I. denuo edidit Carolus Rahner S.I. Editio 31. Herder. Barcinone-Friburgi Brisg.-Romae MCMLVII, nos. 150-152); zie H. Moureau, Carthage (Canons du soidisant IVe concile de in Dict. Théol. Cath. II, kol. 1806 vv.).
    15 - Vgl. over deze kwestie no. 1866, p. 159-161 en nn. aldaar.
    16 - Homerus, Ilias VIII, 102: Ὦ γέϱον, ἦ μάλα δή σε νέοι τείϱουσι μαχηταί .
    17 - Gratianus, Camaldulenser monnik uit de 12e eeuw, baanbreker op het gebied van het canonieke recht; hij gaf omstreeks 1150 zijn Concordantia discordantium canonum uit, later Decretum Gratiani geheten, een driedelige systematische samenstelling van alle tot het midden van de 12e eeuw uitgevaardigde canones in de vorm van een wetboek.
    18 - Innocentius I, heilige paus (402-417); hij stelde in zijn brieven en decretalen Rome als norm in geloofszaken en in kerkelijke tucht en organisatie, ook op het gebied van de liturgie.
    19 - Bartolus, middeleeuws jurist; zie no. 1743, p. 23 n. 9.
    20 - Baldo degli Ubaldi, leerling van Bartolus; zie no. 1743, p. 23 n. 9.
    21 - Ten tijde van paus Cornelius (251-253) gehouden; zie voor de aangehaalde woorden: [Petrus Crabbe,] Concilia omnia, tam Generalia, quam particularia, ab apostolorum temporibus in hunc usque diem a sanctissimis patribus celebrata, et quorum acta literis mandata, ex vetustissimis diversarum regionum bibliothecis haberi potuere, T. I Fo. LXXXIIII Petrus Quentel Coloniae 1538.
    22 - Caelius Tascius Cyprianus (± 200-258), heilige, kerkvader; hij was vanaf 249 bisschop van Carthago.
    23 - De evangelist Marcus, volgens een zekere traditie, die historisch gefundeerd schijnt te zijn, de stichter van de kerk van Alexandrië.
    24 - Francisco Suarez (1548-1617), jezuiet, theoloog; zijn wijsbegeerte heeft de Europese universiteiten en ook de protestantse theologie sterk beïnvloed. Groot is de betekenis van Suarez voor de rechtsfilosofie en de algemene rechts- en staatsleer. Hij heeft het volkenrecht aan een systematische behandeling onderworpen, nog voor Grotius, die zijn invloedin sterke mate heeft ondergaan. Men vergelijke echter James St. Leger M.M., The Etiamsi Daremus of Hugo Grotius, a study in the origins of international law. Rome 1962.
    25 - Ludovicus de Molina (1536-1600), jezuiet, theoloog; zijn Concordia liberi arbitrii cum gratiae donis, divina praescientia, providentia, praedestinatione et reprobatione ad nonnullos primae partis divi Thomae articulos, Lissabon 1588, vond heftige bestrijding ook van de zijde van sommige jezuieten.
    26 - Leonardus Lessius-Leys- (1554-1624), jezuiet, theoloog, apologeet en ascetisch schrijver, professor in de filosofie te Douai en in de theologie te Leuven.
    27 - Het derde concilie van Valence, in 855 gehouden. Ter zake vgl. can. 2/3; zie Denzinger, Enchiridion MCMLVII31 321/2, (p. 156/7).
    28 - Jérôme Bignon; zie III, p. 154 n. 5.
    29 - Vgl. no. 1844, p. 132 en n. 3 aldaar.
    30 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    31 - Ferdinand II.
    32 - Gomez Suarez de Figueroa, hertog van Feria.
    33 - Lodewijk XIII van Frankrijk; vgl. ook no. 1874, p. 179 n. 5.
    34 - Karel, hertog van Lotharingen; zie over hem III, p. 195 n. 8.
    35 - Peter Vibe; zie no. 1844, p. 131 en n. 8 aldaar.
    36 - Antoine de Hayes; zie no. 1805, p. 83 n. 10.
    37 - De Franse geleerde Nicolas Rigault; over zijn Tertullianus-editie: no. 1828, p. 111 n. 5.
    38 - Friedrich Lindenbrog; zie no. 1764, p. 44 n. 3.
    39 - Philippus Scherbius, Clavis philosophiae peripateticae; zie no. 1866, p. 165 n. 8.
    40 - Johannes Caselius (1533-1613), humanist. Zijn brieven zagen eerst in 1687 het licht, uitgegeven door Justus von Dransfeldt (1633-1714): Opus Epistolicum, Exhibens Joannis Caselii Epistolas ad Principes, Nobiles, Viros Celebres, Propinquos, Cives ac Familiares, In Fuchtiana & Vagetiana Editionibus non comparentes; Ex ipsius Autoris Adversariis & Manuscriptis maximam partem adornatum, et in XVI Libros descriptum; Accurante Justo à Dransfeld. Praemissa est Herm. Conringii Epistola de Scriptis Caselianis, & annexa Lucubratiuncula De artificio, & inprimis Charactere epistolico ex Autoris Phalereo deprompta. Francofvrti, Sumptibus Bartholdi Fuhrmanni, Bibliopolae Osterodani. Anno 1687. In 1619 was te Helmstädt verschenen Joan. Caselii Epistolarum centuria una ad viros principes.
    41 - Perrot de la Malmaison; zie no. 1866, p. 165.
    42 - Guillaume Lusson.
    43 - Zie no. 1866, n. 1.
    44 - Vgl. Genesis, 22, 14.
    45 - Samuel Petit; zie IV no. 1499, p. 195 n. 10. Zie ook no. 1866, p. 162 en n. 3 aldaar.
    46 - De predikant François d'Or.