Mi frater,
Dolor ex morte regis Ludovici XIII relevatur conspectu et filii nunc regis, in quo magna est indoles, et reginae nunc regentis citra exceptionem, in qua ea est morum suavitas ut nihil non boni ab ea sperandum sit.2 Sed haec prima et satis subita mutatio nescio annon post se tractura sit alias in aula valde mutabili. De proelio Rocroiano scripsi quae hic dicuntur.3 Puto ducem Anguianum non cessaturum in hoc rerum cardine.
Graswinckelii librum iam legi totum.4 Materia ei bona suggesta est et laudo qui res istas ita tractant ut maxime se adstringant τῷ ὑποϰειμένῳ, nec faciant definitiones nimis diffusas. Magnus ei honos obtinget si Seldenum5 habebit adversarium, in omni iure peritissimum.
Anthologiam rogo promoveas.6 Blavium miror in Lucano ita diu morari,7 poemata non inchoare.8 At ego iam omnia Graeca et Hebraea quae sunt in Annotatis ad Evangelia transtuli in Latinum, et haec aliquando ei dare potero si in aliis mihi satisfaciat.9 Domini
310
Utenbogardi coniecturam de Simplicio veram puto;10 Robertus Jansonius forte idem est.11 Ego mihi non videor recte facturus si tot contradictoribus singulatim respondeam. Satis forte erit ad loca ipsa firmare sententiam meam.12 Fallitur Simplicius, quod putat Psal. XLV, 10 Salomonem dici אלהים [Elohim], nam id nomen de hominibus positum plurale est; de Deo ἐλλειπτιϰὴ pro אלהי האלהים, Deus deorum. Sensus autem loci est Deum ipsum esse solium, id est firmamentum, ἔϱεισμα Salomonis, idque perpetuo.13In expositionibus locorum Evangelii quaedam rectius iam pervidi quam olim. Inter ea est quod Lucae dicitur XXI, 23 et Apoc. XI, versu 2.14 Revera non ad tempus longius quam mensium XLII pertinere, per quod tempus Jovis idolum ab Adriano positum stetit in Sione, id est usque motum Barchochebae,15 ut ostendam ad locum Apocalypseos. Gentes enim ibi sunt idololatrae. Λεγόμενοι θεοὶ, 1 Cor. VIII, 5, non alii sunt quam dii a gentibus sic dicti, neque ulla fuit causa cur Socinus, quem Simplicius sequitur,16 alio id traheret. De Epistola Johannis, in qua sola Antichristi vox est, video et hunc et alios nihil dicere, vi veri, ut spero, convictos. Ut iam ante scripsi, Ἀντίχϱιστος, sive ut Syrus17 recte interpretatur, falsus Christus, ψευδόχϱιστος, non potest esse nisi iudaeus; ἀντιϰείμενος
311
respectum habet non ad Christum, sed ad Deum, et ita dicitur qui Deo se opponit et quod Dei est sibi vindicat, quod non potest convenire nisi paganis. Haec in antecessum tibi dico, ut scias nihil me dimoveri de sententia.18Gaudeo filium tibi esse qui ad peculiarem familiae nostrae laudem, id est ad poeticam aspiret.19 Deus ingenium eius prosperet bona fruge.
Ex epistola quadam Ruari20 video minus ei placere postrema mea pro pace ecclesiae scripta, nec miror. Vult enim ille, ut et alii, suum sibi ἀποσπασμάτιον manere incolume. Nostra ad Danielem mire probantur a Sorbonicis qui ea videre.21 Spero idem futurum de nostris ad Apocalypsin.
Velim primo commodo mitti ad me exempla aliquot opusculorum a nobis factorum pro pace ecclesiae ex editione Blavii.22 De chartis rogo res plane narretur ita ut gesta est; mea id interest etiam si obtenturus sim nihil.23
Hic res adhuc bene procedunt.24 Regina regens omnibus modis nos certos esse vult nihil se facturam sine foederatis. Eremitae qui antehac adversus ducem Vendocinensem testati fuerant, testantur falsum sibi per tormenta expressum. Multa talia fecit cardinalis. Regina regens protestantes huius regni securos esse iussit. Mansere illis edicta, idque se publicaturam et relaturam in acta parlamenti.
Vale cum uxore et liberis,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
6 Iunii 1643.