Vir reverende,
Quanquam in studia tua invadere non furtum tantum, sed et peculatum rei sacrae esse existimem, cogor tamen ad opem feliciter mihi expertam recurrere, quando iam ad finem perducta est impressio eorum quae ad libros historicos et poeticos Veteris Testamenti annotavimus.
Rogo igitur, ut norim si quid mutandum in caeteris Annotatorum partibus observasti. Erit ea ad priora tua in me beneficia non levis accessio.
505
Simul rogo, ut benigno animo accipias munusculum, ϕιλολογιϰὰ ad Ius Iustinianeum,2
tuae Reverendae pietati addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 8 Novembris 1642.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Cassio.