Frater optime,
De iudicio domini Vossii praeter ea quae nuper scripsi hoc habe, valde ipsi probari quae tu in schedia retulisti,2 sed hominem qui laborem scribendi velit suscipere nondum inveniri. Ego de toto negotio cum Johnsono agam eiusque cogitata perscribam.3 De An-
354
thologia urgebo; de poematis haesito,4 quia Blavius praeter consuetam lentitudinem etiam non bonos habet correctores. Iudicium Sorbonae de Bonaventurae Psalterio expectabimus.5 Spero rem ita cessuram ut ex mutatione in aula Gallica nihil Sueciae rebus, nihil nostris generetur praeiudicii. Lucani exemplaria sex missurum se mihi promisit Blavius, quae ego ex praescripto tuo distribuam.6 Duodecim alia si ad te mittat, prout filio meo7 dixit, de iis ipse constitues. Sin ad manus meas perveniant, curabo ut ad te deferantur.Pro novis quae post proelium ad Rocroium accidere, gratias ago.8 Si quid habes de pacis colloquiis in Germania habendis, quaeso nos facias certiores. Apud nos omnia in pendenti sunt. Heri princeps milites suos navibus imposuit et iam Dordracum praeteriisse dicitur.9 Quod ei sit propositum incertum nobis est, velim et inimicis esse. Caeterum constat minora navigia aliquot exauctorata allectis maioribus, quod argumento est petiturum eum loca mari vicina. Adducit secum quantum unquam habuit equitatum, adeo ut tres tantum turmas hic reliquerit. Habet et totius peditatus florem optimum, quare credibile non est eum longe a finibus nostris processurum.
Ordines Hollandiae citius quam antea erat constitutum, id est ultimo huius mensis die convenient, ne quid in ips(is) sit morae.10 Valde desidero intelligere quid futurum s(it) de reformatione Collegii11 perpetui hic F(oed)eratorum, nam et aliae provinciae dandas leges et (ma)ndata decreverunt.12
Quod de filiis meis eorumque s(tud)iis bene ominaris, facis pro solito in me meosque affectu. Ego interea non desinam eos ad virtutem, pietatis exercitia et litterarum bonarumque artium cultum hortari optimisque in eam rem uti manuductoribus. Votum et propositum secundet Deus, cui te, tuam tuosque omnes precibus commendo. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. XXII Iunii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 14 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 1 Iulii.
En in dorso: 22 Iunii 1643 W. de Groot.