Mi frater,
Gaudeo quae raptim in schedia contuleram non displicuisse maximi iudicii viro domino Vossio.2 Forte aliquis emergat qui manum bonae causae commodet. Anthologiam et poemata tibi commendo;3 Lucani exempla da quibus soles.4 Ego si qua acceperim dabo talium gnaris.
Theodonisvilla strenue obsidetur.5 Ad pacis colloquia legati hic ibunt intra mensem. Valde e re erit publica ut apud vos legibus adstringantur isti ἀμύμονες. Qui serviunt ut imperent, imperant ut serviant.6
Liberis tuis7 precor optima. Utinam ad eorum processus conferre aliquid valeam.
376
Edictum pro servandis edictis veteribus pro libertate religionis factis. Regina legatum Hispaniae ad pacis negotium euntem per Galliam satius duxit non videre, sed iter ei extra hanc urbem monstrare.
Tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
4 Iulii 1643.