Mi frater,
Consilia mea2 placere non posse aut ministris publicorum apud vos coetuum aut magistratibus pro certo semper habui. At meae cogitationes non in unam terram, sed in omnes defiguntur. Deo autem gratias habeo, quod viri magni sint in Anglia, Germania,
224
Dania, Polonia qui de eisdem rebus serio cogitent. Si aut Johnsonus aut Vossius aut Corvinus - censeo enim cum his agendum - aliquem monstrare possunt3 qui Riveto qualia oportet velit reponere, ei tradenda erunt quae diversis temporibus ad te misi. Remonstrantes quoque si pro sua causa aliquid dixerint, operam non male locaverint. Anthologiam, quaeso, aliquando protrudas4 quomodocunque id fieri poterit.Pacis colloquia medio Iulio incipient. Danus vulgat se ei hostem fore penes quem stetit quominus pax fiat.5
Annotatorum meorum ad Vetus Testamentum nullas accipio paginas nisi in quibus errata annotem. Itaque partem absolutam mittere non possum.6 Monebo autem librarium et typographum, ut diligenter caveant ne ante tempus ad alios ista emanent. Quantum ex literis senatoris Reigersbergii iudicare possum, vellet et ille aliquid dici Riveto, sed quomodo et quousque non satis video.7
Rex se morti parat.8 Reginam si quid sibi acciderit rectricem fecit, sed ita ut in magnis consultationibus et in mandandis praefecturis in limite officiisque quae coronae dicuntur et primis praesidibus sequatur maiores sententias consilii ad hoc instituti; in dandis episcopatibus et abbatiis rebusque similibus unius cardinalis Mazarini. Consilium illud constabit ex fratre regio, vicario regni sub regina et copiarum summo duce; ex principe Condaeo, qui fratre regio absente primum in consilio obtinebit locum, ex cardinali Mazarino, cancellario, Butillerio, aerarii curatore, et filio eius Chavigniaco, secretariorum Status uno. Hanc voluntatem suam rex XX huius mensis die in cubiculo suo coram regina ac liberis, fratre, principe Condaeo, ducibus et marescallis et ex parlamento delegatis primo praeside, praesidibus et consiliariis dilectis simul ad viginti nuncupavit, et instrumentum ea de re factum, signatum iam a regina et fratre, iterum coram tot testibus signavit, addens hanc suam esse deliberatam et ultimam voluntatem. Postridie id instrumentum in pleno parlamento ex omnibus classibus coacto relatum est in acta, praesentibus fratre regio, principe Condaeo, cancellario, Butillerio, ducibus et marescallis multis.
Dixit rex se nolle mori ita ut mortuus est cardinalis, sed veniam velle dare et petere si quos laesisset. Itaque omnes qui sine sententia relegati aut amoti fuere, restituit eosque ad se venire iussit. Restitutionem eorum de quibus sententiae latae sunt reservavit reginae et consilio, exceptis Chevreusia et Castellenovio, antehac sigillorum custode, quos noluit restitui nisi post pacem factam et tunc quoque abesse ab aula. Mazarinum, cancellarium, Butillerios vetuit a muneribus suis amoveri, nisi ob delictum. Si per mortem aut delictum locus eorum vacet, suppleri cum pluribus sententiis et consilii eius quod dixi et trium aliorum secretariorum Status. Ii sunt Philippellus, qui et Aprilanus,9 Guinegautius et qui Noyeri in locum succedit Tillerius.
Dixit et hoc rex, se semper optasse pacem posse reddere christiano orbi et levamentum subditis, obstitisse tempora. Per fenestram spectans dixit videre se caelum, ubi brevi futura esset sua anima, et Sancti Dionysii aedem, ubi futurum esset corpus. Vix puto fieri posse ut, non dicam rex quisquam, sed christianus magis pie moriatur quam rex hic: non vocabulo tantum, sed et re christianissimus mortuus est. Ducibus ad Picardiam ituris omnibus valedicere voluit. Caeteris de custodia corporis mandavit, ut praesto essent ad praestandum
225
sacramentum filio suo, ubi res posceret. Hinc sumamus exemplum et speremus aeterna. Nam et hoc rex dixit, libenter se regnum temporale et turbidum commutaturum cum aeterno et tranquillo.Saluta dominum Utenbogardum, tuam et tuos,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
25 Aprilis 1643.
Rex a regina saepius veniam petit, quod eam non pro meritis coluerit. Vitam se longiorem negat expetere; si det Deus, usurum se ut ostendat quod populus suus durius fuit habitus, in eo culpam magis penes consultores quam se fuisse. Voluit etiam a medicis moneri ubi mortem imminere viderent, ut omnes aula[e] suae ad se admittat et eis exemplum det pie moriendi.