Excellentissime et illustrissime domine,
Video plerosque rerum prudentes ita sentire cardinalem Mazarinum, ut qui per Riceliaci incedat vestigia, nihil malle quam ut bellum omni modo trahatur, ut eo occupati Gallorum animi minus otii habeant de ipso ut cogitent. Fuit apud me Theodorus Gothofredus,2 quem regina adiutorem esse iussit Davausio et Serviano ad pacis negotium ituris. Eius sermo signi[fi]cabat retineri debere a Gallia Alsatiam omnem et regionem Atrebatum; restitui in veteres possessiones Germanos principes, etiam eos qui a partibus nostris abstitere, electorem Palatinum, etiamsi non adiungat se rex Angliae. Quae omnia si iungantur, ferme est ut impossibilibus annumerentur. Alii mihi locuti sunt de pactis faciendis Suedos inter et Batavos, ne alteri sine alteris arma ponant. At perdifficile est Batavorum negotium, et quos ibi belli taedet, maius indutiis nihil sperare audent.
Interea ingentes accepi a Benfeldo querelas: marescalli Guebriani exercitum, quod pridie praevisum fuit, tam diu cessantibus supplementis, coactum cis Rhenum concedere, et quidem in eas terras quae de multis solae Suedis in illis regionibus restant. Est autem omni licentiae suetus ille exercitus, ita ut mirum non sit magna sentiri damna a Benfeldiensibus, ab Argentorato et ab omni Alsatia. Hac de causa lectis domini Mockelii literis aditum ad reginam petii.3 Interim audio cum duce Anguiano,4 qui huc in aulam venit,
555
Ransovio, cui multa hic fides,5 et aliis expendi quid de illo exercitu faciendum sit. Sunt qui in montibus Francis apud comitatensem Burgundiam refovendum putant.6 Alii mittendum ad obsidendum castellum quod apud Philippoburgum est. Alii vero ostendunt et in montibus illis parum nunc esse frugum, et circa Philippoburgum magna praesidia obsidionem impeditura; rectius fore,7 ubi sex aut plura millia militum ex ducis Anguiani exercitu ad Guebrianum accesserint, partem aliquam ad Caesarislutoram8 missam attrahere eo hostium vires; deinde alibi transire Rhenum et in Bavariam penetrare. Videturque omnino hoc consilium praevaliturum, nisi rursum clancularia quaedam cum Bavaris consilia agitentur,9 parario pontificis nuntio. Nam et fama est Roma huc venturum cardinalem Biquium,10 ut Mazarini auctoritatem sua fulciat. Verine aliquid habeat haec suspicio an non, et responsa quae accipiam et multo magis res ipsae docebunt.Dixit mihi Gothofredus esse qui proponerent e re fore ad firmandam pacem, ut singuli reges adversus singulos qui pacis legibus staturi non essent, arma sua pollicerentur. Ego dixi inter eos qui socii armorum et causae fuerunt, posse etiam custodiendae pacis iniri societatem; at tot cavillationibus subiectas solere esse pacis leges ut illa generalis promissio, si fiat, non possit non Suedos Gallis et Gallos Suedis suspectos facere, et hoc eo magis, quia facile posset Galliae regimen devenire ad homines superstitiosos et ob id nobis iniquos.
Ivere in episcopatus suos Bellovacensis et Lexoviensis et Lemovicensis episcopi iussu reginae. Creduntur liberius ad reginam locuti de Mazarino quam aures regiae ferrent, et motuum timorem ei incutere voluisse ob captivitatem Bellifortii ducis. At regina, terriculamentis talibus non concussa, nihil a se metui dixit praeter fulmen et tonitru.
In Francofurtensi conventu labascunt protestantes ceduntque turbae, nec amplius audent contradicere, quominus et continuetur conventus, cui vicina ad loca imperator ipse venturus dicitur, et ante actorum oblivio limitetur per Pacem Pragensem et per decretum Ratisbonense, et restitutio bonorum quae ducis Wurtenbergici11 fuere, ad arbitrium referatur Bavari. Illud vero satis ridiculum, quod idem conventus ad impendia sustinenda camerae Spirensis assignat terras quas imperator de hostibus capturus est, cum magno illi tempore et labore atque etiam fortuna opus sit ad recuperanda ea quae ab Imperio fuere avulsa.
Trinum adhuc obsidetur. Venetici equites ad Naviundulam mille et quingentos pontificis equitum interfecere aut disiecere et praedas egerunt a locis Bononiam tangentibus. Scoti, ab Anglis parlamentariis advocati, ad hos novam misere formulam foederis pro religione et libertate. Eam formulam Angli parlamentarii proposuere synodo examinandam. Synodus eam probavit, cuius iudicium secuturi videntur iidem parlamentarii. Id si fit, rex contra Hibernos ad se advocabit. Ita gemina ex parte vastitas Angliae imminet. Bavarici milites partim ad pontem sunt Spirae, partim in Badensi marchionatu, Lotharingi in Palatinatu Inferiori, ducis Anguiani exercitus ad Pontemousonum, capto post Siricum
556
Rodemachern;12 Angolismensis manus ad Mosam a Longuio non procul, Melos cum copiis ad Montem Hainaviae. Successurus autem ei dicitur Carolus, dux Florentiae.13 Saviedra14 Bruxella abire non vult, priusquam Galli legati Bruxella [sic] discesserint. Id erit sub finem mensis huius. Gassio hic exspectatur.15 Chevreusia in Turonensem secessum abiit.16 Hispani quidam circa Guisam apparuere. In Normannia seditionum quaedam sunt semina. Motta Odincurtius nihil agit. Cum quatuor millibus Neapolitanis venit in Hispaniam Piccolominaeus.Lamboius,17 cum ducem Bellifortium tanto cum strepitu tubarum et tympanorum in carcerem duci videret, obstupuit dixitque concidisse spes Hispaniae et Viennae conceptas ex pupillari regis Galliae aetate, cum mater recenti adhuc suo imperio tantum facinus auderet. Verborum quaedam acerbitas fuit inter filiam ducis Aurelianensis18 et uxorem Condaei principis. Et multi libelli iaciuntur contra cardinalem Mazarinum,19 multi alias rerum mutationes augurantur, aegre toleraturis Gallis adultam tam cito potentiam hominis externi, latentis sub muliebri persona. Duci Bellifortio ablati sunt domestici eius, qui apud eum in carcere fuerant.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatis tuae consilia prospera faciat et Suedicae et christianae rei,
tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
H. Grotius.
557
Lutetiae, IX/XIX Septembris 1643.
Venit ad me Tracyus, commissarius regis ad exercitum marescalli Guebriani.20 Omnia dicta et facta tum domini Mockelii tum praefecti Benfeldiani21 sinistrorsum rapit. Mos est Gallis ultro queri, ubi iniuriam intulere. Iam quatriduum est, quod aditum ad reginam postulo, sed differor in futurum Martis diem. At Catalani heri auditi sunt. Regina distulit causas edere capti Bellifortii in diem usque Sancti Martini,22 quo tempore plenus erit parlamenti conventus. Bavari Wilstadae munimenta detrahunt. Turcica classis vastat oram Campaniae. Pontificis milites Polusellam, Lantenanum et alia loca infirma Venetici iuris cepere, et castellum exstruunt ad Lacum Obscurum. Diruerunt iidem in Mutinensi territorio municipium Sanctocaesareum. Ethrusci Montem Coloniae ceperunt. Est eorum exercitus XV millium pedite, mille quingentorum equis merentium. Glocestrum rex Britanniae obsidet octodecim militum millibus. Quinque alia millia apud reginam sunt Oxoniae. Parlamentarii Angli Londinenses magistratus iusserunt cives uno prandio aut cena septenis diebus abstinere, et quantum id constitisset, dari sub publico.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mazarinus Gallorum animos bellis occupat. De conditionibus pacis a Gallis propositis. Benfeldi querelae contra Guebriani exercitum et consilia Gallorum de illo. Cavillationes Gallorum circa pacem. Bellovacensis et Lemovicensis ab aula remoti. De conventu protestantium Francofurtensi. Trini obsidio. Venetorum gesta contra pontificis copias. Parlamenti Scotici et Anglici consensus adversus regem. Varia de exercitibus hinc inde grassantibus. Lamboii sermo de Bellifortii captivitate. Litigia inter Aurelianensem et Condaeum. (I)ra in Mazarinum. De Gallorum querimoniis. Varia de Catalanis, Bellifortio, pontificiis, Ethruscis, Anglis parlamentariis.