Frater optime,
Quas capti ducis Bellifortii rationes allegatura sit regina,2 videre valde desidero, et quidem eo nomine magis, quod ipsa haesitare videtur.
De Ryckewardio et editione tuorum meminero.3 Vossius pater liberis meis4 dixit se non obstiturum, si filius per hiemem apud te manere velit.5 Iisdem in mandatis dedi ut cum praetore de libro Victoriae qui in manibus tuis est, agerent.6 Respondit ille non eum
595
cognati Grotenhusii,7 sed suum esse, et quidem percupere se ut prima occasione reddatur. Siquando ipse Amstelodamum excurrero, videbo an non alia conditione possim depecisci, quo tibi integra maneat eius libri usura. Ignatii Epistolas ad optimos codices collatas cum bono christianismi visurum me spero.8 Librarios certiores faciam de iis quos nominas libris,9 sed video hic fere nullos esse qui commercia habeant cum typographis Gallis, nam de Elzeviriis10 nihil est quod speremus.Cur ea[e] ecclesiae quae a romana et anathematis et vivicomburio eiectae sunt, pro partibus ecclesiae catholicae haberi non debeant, equidem nescio.11 Nam etsi et Latina et Graeca ecclesia partes vel maximas ecclesiae catholicae constituant, quid tamen vetat et alias esse eius partes, etsi cum Latina et Graeca non communicent.
Hic nihil est quod ad te queam perscribere, nisi quod status publicus quotidie ad deteriora vergit,12 adeo ut ratio regiminis sibi minime constet. In Anglia nondum silent turbae, etsi rex potiores habeat partes. Quid Scoti molituri sint, adhuc in ambiguo est.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, V Octobris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 13 Oct.
En in dorso: 5 N[ov.] 1643 W. de Groot.