Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone magne,
Dubitatum est hic de magnitudine cladis circa Dutlingam,2 quam Excellentia vestra in proximis literis abunde exprimit. Nostri exercitus adhuc per Dei gratiam salvi sunt. Köningsmarchius ad Torstensonium pergit, postquam Cracovium insequutus est in Poloniam fugientem,3 quem Gedani nunc haerere nuntiant et parum honorifice haberi, quod monstraverit hosti viam per Poloniae fines. Campimarscallus noster occupato Nambslavio4 Vrangelium cum 6 regimentis5 misit observatum an copiolas fugitivas apprehendere posset et ipse circa fines Sarmaticos reliquas copias disponat, ne inulti recedant Pomeranici soli vastatores.
De valetudine regiae Maiestatis procerumque omnia felicia nuntiantur dareque eos operam, ut comitiorum appendices rite curentur, cum ipsa magno cum ordinum singulorum applausu peracta sint.6 Illustrissimus legatus Salvius 17 Novembris Osnabrugam venit7
771
et magnificentius a civibus est exceptus donatusque quam caesarei legati. Senatores regni Suediae a Danicis senatoribus literas tandem acceperunt,8 quibus multis verborum complimentis ea excusant quae in freto contra naves nostras acta sunt, quae ex debito cum bonis omnibus possessoribus sunt restitutae.Vale, illustrissime domine, in multos annos felicissime, mihique favere perge, qui constanter ero, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae devotissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 14 Decembris 1643.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 25 Dec.