Clarissime domine,
Clades ad Danubium2 contrariis rumoribus augetur ab hostibus, minuitur a Gallis. In potestatem venere praeter ingentem militum numerum centuriones et alii provectioris militiae CXX, machinae XII, signa equestria et pedestria quinquaginta, equi et impedimenta ferme omnia. Tum vero cum Rothwila est reddita, ferme duo millia mutarunt militiam; praeda, quae magna illuc congesta erat, hosti obtigit. Galli omnibus in locis novum militem et pecunias colligunt.
Bene valere et reginam et proceres Suediae, et exercitus trans Albim in loca venisse opima3 et dominum Salvium Osnabrugae pro regni suaque dignitate exceptum,4 est quod gaudeamus, nec minus, quod Danica illa controversia cum nostrorum honore ac commodo composita est.5
Det Deus saepe audiamus talia idemque, clarissime domine, Claritatem vestram diu sospitet,
Claritati tuae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXVI Decembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 26 Decembr.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio.