eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    159. 1609 Febr. 18. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Heinsi.

    Inter negotia non minus multiplicia quam iniucunda solatium maius mihi obtingere nullum potuit eo quod ex orationum tuarum2 lectione percepi. nefas sit alii te quam tibimet ipsi comparari. Itaque cum priores tuas orationes cum his postremis confero, ita iudico, eloquentiam tuam a subtilitate Senecae ad Plinii elegantiam venisse, nunc in perfectissima Ciceronis facundia consummatam. Discent posthac Tullium admirari, qui videbunt te, cui caetera dicendi genera felicissime contigerunt, hunc delegisse postremo loco quem imitareris, aut qui cum contenderes. Quis nunc contemnet eam facilitatem quam tu sequendam duxisti, cui nihil difficile est? Eant nunc illa verbosae brevitatis praecipitia, eant acumina anxie quaesita, est putida sordentis vetustatis affectatio: illi quoque eant qui per omnes aetates, per omnia dicendi genera instabili dictione decurrunt. habent forte aliquid eruditionis eorum labores: oratio sanitatem et robur non habet. Fuit olim laus saeculi incorrupte atque castigate loqui, quo nimirum tempore Hortensius. gravis aemulus palmam tamen Ciceroni reliquit, quo Brutus, Asinius, Calvus3, certatim ad vim dicendi masculam aspirabant, quo immensus ille Caesaris animus digna Romana maiestate sine fuco et calamistris loquebatur. Nunc ista laus quae publica esse aetatis iam dudum desiit, privata tua facta est. Versus ipsi tui, quorum gloria hac nova laude obscuratur, indicium huic rei dederant atque praesagium. Quid enim aliud exspectare debebamus ab Ovidiano poeta quam Ciceronianum oratorem? Illa vero imprimis quae de bibliotheca est oratio, multis mihi bibliothecis praestare videtur. quippe cum praeter eximiam in dicendo felicitatem de clarissimis ingeniis exactissima iudicia complectatur. Neque minus admiror, quomodo in argumento parum amoeno de ratione interpretandi poetas non disertus tantum sed et festivus esse potueris. In librum de Mundo quae dicis, talia sunt quae nisi ab excercitatissimo philosopho, et Critico diligentissimo, dici non potuerint. Argumenta autem de auctore eius libri certissima, stylus et placita Aristotelis, a quibus iste liber plurimum dissidet.

    Nunc ad mea venio, hoc primum testatus non sine rubore mittere me ad te Praefationem quam Indicis4 meis praefigas. nunc enim demum, postquam tua legi, incipio intelligere quam non Latine omnes alii scribamus. Sed profecto totus liber, ut ferme omnium qui in studio hoc inficeto versantur, laboris multum

    140

    continet, eruditionis nihil. Mitto et binas Regis Hispaniae literas5, quas in fine operis locandas iudico. Inscriptio libri erit quae in prima pagina scripta est. Sed non debet publicari liber antequam monstratus sit Ordinibus, a quibus accedet permissio6, cuius exemplum in tergo ipsius frontispicii excudetur. Itaque ubi impressa erunt omnia, exemplar unum ad me mittetur, quod cum Ordinibus communicem. Vale, Clarissime Domine, et aequi interpretare libertatem meam, qua toties tibi molestus sum. 18 Febr. 1609.

    Tibi devinctissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 423.
    2 - Heinsius' Orationes, 1609. Deze uitgave is zeer zeldzaam. Een ex. in Biblioth. Van Hulthem IV, 23534.
    3 - Lucius Iunius Brutus, C. Asinius Pollio en C. Licinius Calvus.
    4 - Mare liberum, zie p. 128 n. 1; p. 129 n. 6.
    5 - De brieven van koning Philips III aan den onderkoning van Indië, Martinus Alphonsus de Castro, van 28 Nov. 1606 en 27 Jan. 1607, die in Latijnsche vertaling aan het einde van het boekje gedrukt zijn. Grotius bezat de origineelen, die in 1864 verkocht zijn in dezelfde auctie, waar het hs. van de Iure Praedae voorkomt. Zie: Catalogue des Mss. autographes du célèbre Hugo Grotius. Vente 15 Nov. 1864, la Haye, Mart. Nijhoff, ns. 2 en 6.
    6 - Het privilege van de Staten, dat echter niet in het boekje voorkomt, en ook niet gevraagd is, daar de uitgevers het boek zonder Grotius' voorkennis verspreidden. Zie no. 165.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]