eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3927. 1639 januari 15. Aan L. Camerarius1.

    Debitor sum, ab antiquo quidem pro multis beneficiis Excellentiae vestrae, recens vero pro literis binis datis 22 Decembris et 3 Januarii3. Nam priores illae per aliquod itineris infortunium posterius ad manus meas pervenerant quam miseram meas ultimas4.

    De Brisaco ingens est per Galliam omnem et apud Helvetios gaudium. Subjeci duci Vinariensi5 cogitationem, an non ex usu sit aliquid cum Helvetiis pacisci, quod his libertatem, ipsi vero possessiones suas reddat tutiores.

    Timent sibi hostes, etiam hac hyeme. Cellae auctum praesidium et commeatus. Dux Bavarus6 cuncta ex agris in oppida vectari jussit. Ducis autem Vinariensis meritis responsuram speramus regis7 liberalitatem.

    Brisaci in praesidio praepollebunt Germani. Manent oppidanis bona, religio, libertas. Res mobiles, quae domus Austriacae fuerant, duci victori cessere.

    Patris Josephi8 mors nulli gravis est praeterquam cardinali9, qui in eo magnum technarum suarum instrumentum amisit. Nobis quidem nihil in eo periisse arbitror.

    Laudo Excellentiae vestrae cunctationem in dando consilio super re satis perplexa. Facile aliquid evenire potest, quod nos parte periculi ac curarum levet, sive ex Bannerii10 prosperis sive ex male cohaerente novi foederis compage sive ex distractione aliqua regis Daniae11 ab imperatore12, qui quidem imperator jam nunc aegre ferre dicitur, quod Poloni13 commodis Danus obstet. Revocaritne

    29

    Danus a Dantisco naves suas, solo hyemis, an ex offensarum talium metu, tempus expediet. Sed moneor Melandrum14 simile foedus eorum, qui inferius Rheno adsident, moliri, quale illud est Saxonum Inferiorum.

    Si Gallus quae verbis jactat de transducendis ad se copiis Hassicis re efficit, laudabo. Alioqui velim Anglos eas sibi parare simulque transitum per Amasium amnem, ubi erit opus. Et videntur non alieni ab hoc cogitatu, si modo talia curare permiserint ii, qui nos merito sollicitos habent, Scotici motus. Gliscit, quantum audio, id malum et vix tractari se patitur.

    Quod a rege Daniae postulant Batavi, aequum sane est. Ac prout id cadet, ita de hostium ad pacem aut bellum animo judicabimus. Et quod eidem Batavi aures occludunt ad omnes de induciis sine rege Galliae sermones, laudanda constantia est tot praesertim ante oculos exstantibus desertorum foederum exemplis.

    Propiorem sibi esse magnum D. cancellarium15 sicut non sine causa optet D. Salvius16, ita causae quoque sunt, cur magnus ille rei Suedicae moderator per locorum et temporum intervallum res sibi, quamdiu potest, servet integras et sumat quantum potest ad deliberandum spatii.

    A proavunculo17 nihil magni relaturum electorem18 facile credidi, cum avunculus19 ita tarde se moveat. Solatur tamen me nonnihil illud, quod de Anglica pecunia scribit Excellentia vestra.

    De iis, quae D. Rous20 in Angliam scripsit sicut desperare nolo, ita sollicitum me reddunt comitis Licestrii21 sermones aequum dicentis nosse22 prius, quousque tendant arma nostra, quasi non id ex fortuna nostra23 pendeat, quae uti se dat, ita spes nostras laxare solemus aut contrahere. Et quis est, qui bello manente vincendi sibi fines unquam posuerit?

    Pacem esse Turcae24 cum Persa25 credunt alii; soli id credi nolunt Veneti, qui neque imprudenter fecerint neque contra morem suum, si jactu aliquo naufragium redimant; alioque mittant impendentem sibi procellam.

    Quod si illa ab Euphrate arma ad Danubium se vertant eodemque tempore se moveant Transilvanus26 et quibus Hungarorum praesentia displicent, aut pacem brevi habebimus aut certe multum sufflaminabitur rapidus ille dominationis Austriacae cursus.

    Veneti et imperatoris et Hispani27 et Poloni gratias studiose captant. Rex

    30

    Poloniae, quominus Turcam sibi hostem faciat, ut vel maxime eum laudis cupido incitet, suorum, ni fallor, consensu retinebitur. Primo Poloniae conventu haud dubie et de hac re et de Dantiscano vectigali et de parienda libertate principi Casimiro28 et de Cosaccis reprimendis agetur. Ad eum conventum mittere suorum aliquem Batavi omnino debent. Piratas puniri semper haud dubie interest. Sed videant principes, ne et ipsi coelesti judicio pro piratis habeantur.

    Hispanorum classis et miles in Brasiliam pervenisse hic creditur. Sed ista satis rimabuntur Batavi.

    Mansfeldium29, qui Viennam ivit Lamboioque30 temporarium imperium tradidit, Philippum esse arbitror. Cui, si redierit, difficile erit cum principe31 forti, experiente, felici32 certamen.

    Ad Brisaci capti famam audio jam erigi animos iis qui Ulmae alibique consultabant liberiusque detrectari onerum graviora. Qualia tandem emersura sint pro Gallis Gallorumque foederatis, et nominatim Batavis, diplomata ab imperatore et Hispano, avide desidero cognoscere.

    Quod tam aperte Lunaeburgicus33 hostilia in Suedos ausus est, signum est illos homines viribus suis fidere. Quod si tales protegit Danus, quantillo minus agit quam si nobis bellum indicat?

    Vechtae damnum documentum esse debet ad vigilantius custodienda coetera.

    Vidi, qui Kingium34 accusarent, quod in illa armorum sociatione properantior fuerit. Factum provide est, quod summa belli Bannerio mandata est. Homericum illud οὐϰ ἀγαϑὸν πολυϰοιρανίη35 ad bellum proprie pertinet36. Et habemus praeter tot vetera recentia aliquot per Galliam exempla aequati infeliciter imperii.

    Bisterfeldius37 quid acturus sit, multum refert hoc tempore et scire ex usu erit. Erfordii titubare videntur induciae. Rediit in Italiam Mutinensis38. Deus Excellentiam vestram et ejus affectus39 servet.

    Excellentiae vestrae omni observantia cultuque addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5/15 Januarij 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 13/23 Januarij 1639.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 163. Gedrukt Epist., p. 494. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk: 27.
    3 - Ontbreken.
    4 - No. 3922.
    5 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    6 - Maximiliaan I, keurvorst van Beieren.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, gestorven op 18 december 1638.
    9 - Richelieu.
    10 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    11 - Christiaan IV.
    12 - Ferdinand III.
    13 - Wladislas IV (VII).
    14 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    15 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    16 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    17 - Christiaan IV van Denemarken. Met ‘proavunculus’ wordt kennelijk ‘avunculus magnus’ bedoeld. Zijn zuster Anna (1574-1619) was gehuwd geweest met Jacobus I van Engeland, grootvader van de keurvorst Karl Ludwig.
    18 - Karl Ludwig van de Palts. Hij had in december 1638 de koning van Denemarken te Glückstadt bezocht.
    19 - Karel I van Engeland.
    20 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    21 - Robert Sidney, graaf van Leicester, extraordinarius Engels gezant te Parijs.
    22 - De uitgave der Epist. heeft de lezing: nosci.
    23 - Dit woord ontbreekt in de uitgave der Epist.
    24 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    25 - Safī I.
    26 - Georg I Rákóczi.
    27 - Philips IV.
    28 - Jan II Kazimierz.
    29 - Philipp van Mansfeld.
    30 - Wilhelm, baron van Lamboy.
    31 - Bedoeld wordt Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    32 - De uitgave der Epist. heeft abusievelijk de lezing: felice.
    33 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    34 - James King, Schots officier in Zweedse dienst. Sommigen achtten hem schuldig aan de nederlaag, die Karl Ludwig van de Palts op 17 oktober 1638 tussen Lemgo en Minden geleden had.
    35 - Homerus Il. II, 204.
    36 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: pertinere.
    37 - Johann Heinrich von Bisterfeld, afgezant van Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    38 - Francesco I d'Este, hertog van Modena.
    39 - De copie te Uppsala heeft de lezing: effectus.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]