Nobilissime domine,
Imperatoris2 et regis Poloniae3 colloquia, ut semper potentum, parturiunt aliquid4; viderint sibi Germani et Poloni. Suedi, qui satis norunt, quam invisi sint et huic et illi, arma armis5, arcanis machinationibus providas cautiones opponent.
32
Conventum in Polonia cudi audimus, ubi agatur de Cosaccis, de principe Casimiro6, de vectigali apud vos et de Turca7: digni vindice nodi et non tam facile explicabiles.
Captum post longam famem et irrita toties hostium tentamenta Brisacum multum famae duci Vinariensi8, multum securitatis et Gallis in illo fine et Helvetiis attulit. Mansere civitati bona, libertas, etiam religionis; praesidium erit ab ipso Vinariensi, quod laetius futurum creditur Germanis quam si Gallis detur negligentibus sane in ista rerum custodibus. Deinde si quid in Germania Germaniae est reliquum, poterit reviviscere spes prope intermortua libertatis, ubi in conspectu erunt felicia arma Germani principis.
Magnis hic animis paratur bellum in Hispaniam et per Italiam. Turcae cum Persa9 pax facta creditur. Negant tamen Veneti, qui anxii socios quaerunt. Pecunia satis magna impendentem metum, credo, rediment, quanta scilicet incensas in Dalmatia Uticensium naves Turca aestimaverit cum mulctae auctuario.
Palatinus10 miram adversum se experiens fortunae saevientis contumaciam Hamburgi nunc est, ut fedus, quod inter Suedos Anglosque cuditur, pro suis viribus promoveat. Ab illo filo ultimo pendent omnes spes tam graviter concussae domus.
Vobis omnia tranquilla opto. Quod rex Daniae11 naves suas reduxit, fecit, ut ais, coeli procellas, forte et alias aulae Viennensis metuens. Dicitur enim imperator, fidus regi Poloniae affinis, non leniter ferre, quod Danus se rebus externis immisceat, praesertim in re vectigalaria, ipse tantus vectigalium sititor. Sed ejus rei quid sit, vos melius noveritis.
Vale, vir nobilissime.
Scribebam XV Ianuarii anni MDCXXXIX, quem Nobilitati vestrae ejusque amicis fortunatum precor.
Nobilitatis vestrae observantissimus
H. Grotius.
Adres: A Monsieur Monsieur Iasky, gentilhomme à Dantzig.