eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3942. 1639 januari 22. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Ad ea, quae scripsi hodie2 haec addenda habui me omni modo per amicos, qui hic sunt quique apud ducem3 sunt, dehortari ducem ab itinere ad regem4 hoc tempore. Interjecta locorum spatia multos dant trahendi temporis colores. Multis, ubi coram agitur, ad negandum frons tenera est: quod si negare quis perstet, major ex ipso conspectu offensa.

    Matrimonia duci a Gallis ostentantur duo, alterum Combalettae5, quae nunc ducissa est Eguillonia, potens opibus et cardinalis6 propinquitate, sed et suis natalibus et per mariti7 memoriam minor quam ut eam respiciat Saxonici generis princeps; alterum virginis Rohaniae8, magno genere, magnorumque bonorum haeredis. Sed hoc posterius tentandi ducis causa repertum est, minime enim velit rex

    51

    tali conjugio augeri vires et animos Galliae protestantibus multum vexatis et, si qua detur occasio, semet vindicaturis. Hanc virginem rex collocare voluit in matrimonium ducis Nemorosii9. Ipsa, ut id effugiat, pactam se dicit a patre principi Roberto Palatino10. Revera comitis Suessionensis11 amores sperare creditur, si quando ei melior fortuna affulgeat.

    Adversus illam difficultatem, quam movent Galli de periculo Brissaci, si dux moriatur, dixi posse praefectum, qui nunc est12, ex gente natus regis socia ac foederata aut, si quis ei successurus est, jurejurando obstringi, si quid tale duci eveniat, se urbem nemini traditurum, nisi ex Suediae Galliaeque consensu. Significavi etiam duci ipsum et consilia et spiritus sumere debere principis magnum territorium possidentis, quales principes non solent nisi necessariis plane de causis finibus suis excedere. Inter praesidiarios Brissaci sunt a Benfeldio trecenti.

    Princeps Robertus multo quam ante durius custodiri a caesarianis scribitur.

    Opto, Excellentissime et illustrissime domine, tuae Sublimitati prosperrima omnia.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 12/22 Ianuarii 1639.

     

    Rex dilata, diu CCCC millia florenorum subito misit ad Helvetios disturbandis iis, quae agitare ibi Vinariensem putat.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 497; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 580. Gecit. in vert. bij Brandt-Cattenb., Leven II, p. 199.
    2 - No. 3941.
    3 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    4 - Lodewijk XIII.
    5 - Marie-Madelaine de Vignerot, dame de Combalet, hertogin van Aiguillon († 1675).
    6 - Richelieu.
    7 - Antoine de Beaumanoir du Roure, heer van Combalet.
    8 - Marguerite de Rohan († 1684).
    9 - Louis van Savoye, hertog van Nemours († 1641).
    10 - Ruprecht van de Palts.
    11 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    12 - Johann Ludwig von Erlach.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]