47
Excellentissime atque illustrissime domine,
Maximo meo cum gaudio intellexi ex literis Sublimitatis tuae, quas 4 datas Novembris2 modo demum accipio, summam illam, qua ipsa me semper prosecuta est, benevolentiam manere neque negotiorum meorum, quae ipsi commendaveram, excidisse memoriam. Quare confisus plane tuae Sublimitatis verbis vivam non paulo securior ac proinde etiam ad ea, quae mihi agenda sunt, intentior levatus ea sollicitudine futuri, quae me non minus quam praesentia incommoda premebat.
Heufdius3 et pecunias Suedicas habere se negat et, cum mihi antehac dedit aliquid, dedit et tarde tanquam de suo et per particulas exiguas, ita ut nunquam mihi id, quod ex Hollandia huc protraxeram, reponendi ad fructus faciendos facultas ulla fuerit.
Delectavit me etiam illa pars literarum, quae reginam dominam nostram4 bene valere et in spes magnas crescere significat; praeterea paratam esse, ita ut oportet, Suediam aut ad capessendam pacem nec iniquam nec segregem aut ad arma armis repellenda. Deus, utrocunque res ceciderit, eventus det bonos regno, bonos etiam orbi christiano.
Brissaci praefectura data Erlachio5 est Helvetio. Praesidium ipsum ad bis mille propemodum ex Germanicis est cohortibus Flequensteni6 et Hatsteni7 exceptis Gallorum ducentis.
Caeteri Gallorum partim Mosellam versus rediere partim ad Thanum sunt capto jam eo oppido arci imminentes. Ducis8 eques vicinas insidet valles ad iter defendendum commeatibus, qui non parva copia Brissacum advehuntur; equos reddit iis, qui suos proelio aut morbis amiserant. Partem item equitis multumque peditis versus comitatum Burgundiae misit.
Nobilitas Alsatica operam dat, ut redire in villas et agros possit.
A machinis ita bene instructus est dux, ut cum nuper gratiae Deo in templo cathedrali actae essent solenniter ac festum deinde consilium celebraretur, trecentae urbem Brissacum personuerint.
Brissaci in suam potestatem pertrahendi adhuc valde cupidi manent Galli ac pecunias, quarum ob ingentia impendia egere ducem sciunt, retinent. Praetexunt metum, ne, si quid duci sinistrius eveniat, hostis urbe potiatur.
Ego contra iis, qui me hac de re convenerunt itemque Anglis9, ostendi ipsorum Gallorum interesse, ut a Germanis urbs teneatur. Vidisse nos tot loca amissa per negligentiam partim eorum, qui sub cardinali10 res non semper ex ipsius voto
48
curant partim praefectorum. Quid non opus metui, si quid cardinalis patiatur humanitus cessaturaque sit illa eximia, quae multa peccari vetat, auctoritas? Quid si, quod Galliae frequens, cum hominibus et consilia mutentur? Quo tum in periculo ducem fore, si Brissacum non ipse habeat? Sperare nos futurum, ut Anglis annitentibus resuscitetur intermortuum prope foederis Germanici corpus. Posse principes, nobiles, civitates in id pertrahi, si Germanici sanguinis principem potentem videant, habentem arma, tenentem in finibus loca. Si et ipsum et ea loca videant Gallici regni fieri accessiones, alienos a tali societate fore omnium animos.Missus ad ducem est, qui eum in hanc aulam pelliciat. Si venit, pro certo habeo Brissacum Gallorum futurum. Sed et multa sunt, quae ducis praesentiam requirunt in Alsaticis partibus et aulae otium luxusque ei displicent et difficile ei est hic dignitatem, ut vellet, tueri.
Anglis ostendi, quantum in Brissaco duci permittendo momenti sit ad res, quae nunc agitantur. Premi eum maxime pecuniae penuria. Ei malo mederi Anglis hactenus feriatis quam Suedis longo bello exhaustis facilius.
Videntur id non rejicere, et qui ibi pro Anglia residet11 jamque in Angliam rediturus est, spem fecit duci eam rem promovendi. Alterum, quod ducis firmare animum viresque posset, foret, si Helvetii protestantes, quorum exitio imminere Austriacos, maxime vero Bernatium ac Basileensium, multis literis interceptis, multis praeterea argumentis aliis compertum est, perduci possent ad foedus faciendum cum duce Vinariensi tutelae mutuae causa, saltem dum bellum hoc manet.
Indicavi et ipse et per amicos Genevensibus, Helvetiorum vicinis et amicis, ut conciliatores velint esse hujus rei, quae alioqui neque a duce facile neque ab Helvetiis capiet exordium. Spem feci, si id fiat, posse, ubi pax componetur, etiam Helvetiorum securitati caveri nominando eos inter amicos Suedorum, ut fieri solet.
Gratum duci esset, si super hoc Brissaci negotio regina nostra suos ipsi sensus panderet. Videtur enim optare, ut ea quoque auctoritate sibi uti liceat ad trahendum negotium. Relinquo Sublimitatis tuae prudentiae dispiciendum, quid ea in re factu sit optimum.
Anglis iterum de Transamasiana regione ad transitum in Westfaliam necessaria vulsi aures. Convenerunt cum Gallis, ut CL millia florenorum Galli, totidem Angli contribuant, ut Hassicum militem pariter ad se pertrahant. Et agit nunc de ea re Vesaliae Estampius12. Sed aversos audio esse a Gallis Hassicos, quod promissa antehac minus processerint.
Scribit ad amicos, quos hic habet Melander13, se, si militaturus sit ultra, nulli nisi duci Vinariensi militare velle. Id an ex animo scribat inescatus caesarianis pollicitationibus, dubitari potest.
Landscrona etiamnunc duci resistit, sed spes est aquarum penuria deditionem posse exprimi. Arx in montis jugo sita est, in clivo urbs.
Vidit me qui Palatini14 res agit Luthmarius15. Responsum, quod ore enuntiatum est illi, nunc scriptum exspectat, abnutivum est. Causam, quam Galli praeferunt, cur petita abnuant, miror. Dicunt videre se summas in ipsius negotio difficul-
49
tates, cum imperator16 ne iter quidem iis, quos ille missurus sit, velit addicere. Revera exspectant Galli, quid facturi sint Angli super foedere, et recte. Moram foederi adferre poterunt recrudescentes motus Scotici, quanquam, ut dixi Anglis, pars saepe prudentiae est sub belli externi specie amovere factionis capita et hominum militarium florem.Credibile quoque est multas iniquas suspiciones emorituras, ubi palam adjutari res Palatini ac protestantium apparuerit.
Editus hic nuper est magnorum virorum annisu liber17 continens deprompta ex actis regiis ac parlamentaribus documenta splendida earum libertatum, quas sibi regnum et ecclesia Gallicana, non, ut pontificum dono acceptas, sed ut ab antiquo more retentas perpetuoque usu defensas, vindicat, dignum lectu etiam externis opus, ut appareant tum artes pontificum in annos vim suam intendentium, tum difficillimi labores, quibus aegre se tutantur qui gliscenti semper potentiae jus relinquunt ad captandos plebis animos. Quantum haec evulgatio nocere sibi posset, satis intellexit pontificis nuntius18 multumque moliendo adjutoribus et monachis effecit tandem, ut pro rege19 ac regno factus liber a consilio regio nomine regis ipsius divendi vetaretur. Ita sub regibus aut ignaris aut ignavis tantum saepe fit damni, quantum successores aegre sarciant mirumque est pro regibus scribi Lutetiae non licere, cum Romae quotidie contra reges et eorum jura libri fiant.
Pater Josephus20 paulo ante mortem inhiabat archiepiscopatui Remensi et obtineret, credo, si viveret, etiam cardinalatum. Plus in eo homine jacturae fecit Bavarus21 quam Gallia. Cardinalis, ut magis etiam se muniat, praeter cohortem, quam habet sibi propriam, mille draconarios ad tutelam sui assumit. Eo etiam ex regii corporis custodibus multi confluunt, ideo quod certiora sint cardinalem quam regem sectantibus stipendia.
Octodecim naves longae armantur, usui futurae in mari, qua Italiam alluit.
Davausium22 huc vocari pater ipsius D. Rossiacus23 asseverat speratque ei traditum iri negotia, quae pater Josephus habuit, quod quomodo Chavigniaci24 bona cum gratia fieri possit, equidem non video; quippe pater Josephus, ut monachus et ecclesiasticis honoribus semet parans politicarum dignitatum nomina non curabat. Davausius vero, post tot tantasque legationes obitas non videtur contentus fore labore sine honoris titulo. Secretarii autem status quatuor jam sunt nec plures unquam fuere. Si novus fiat ad res externas, id decedit Chavigniaci gloriae et commodo.
Noyerius25, qui res belli curat, aegre fert Brissacum introducta quae victor sequitur sacra multumque is potest ad labefactanda res protestantium sive non vidente omnia sive dissimulante multa cardinali. Existimantque prudentes talium,
50
si ad Fontarabiam res bene processissent, non abfuturum fuisse ab exitio ducem Vinariensem.Audio Hamburgi inter legatos certari calide, sed quibus de rebus, non intellexi.
Philippus Mansfeldius26 in reditu est ad exercitum. Elector Magontiacensis27 in urbe sua manere non ausus Saltzburgum se recepit. Vidua Sabaudica28 cogentibus magis quam orantibus Gallis patrem Menottum29 in carcerem dedit. Imperatoris copiae ad Danubium et in Franconia se tenent.
Deus, Excellentissime et illustrissime domine, semper Sublimitati tuae protector fautorque sit.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 12/22 Ianuarii 1639.
Iam modo per D. Soucheum30 accipio literas, quibus Sublimitas tua mihi ejus res commendat. Curabo eas tanquam Suedicas summa animi promptitudine. Pari omnia, quae tua Sublimitas mihi commendabit exsequar.
Nummi Brissaci cuduntur insignibus Saxonicis et Brissacensibus.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.