43
Illustrissime domine,
Quod significant literae Excellentiae vestrae datae 10 Januarii2, sperare caesarianos non bene conventurum Gallis cum duce Vinariensi3 de possessione urbis, in eo haud plane vana eorum conjectura est. Cupidi sunt magis Galli fines proferendi quam diligentes in partorum custodia. Dux maxime premitur pecuniae penuria. Magna fecit impendia, quae ei non redduntur. Brisacum aliaque oppida ut serventur, novis sumptibus ad arma, commeatus resque alias opus; reddendi multis equitum equi. Huic incommodo mederi possent Angli, possent et Helvetii. In utroque laboramus, praesertim si Helvetios ad foedus aliquod pertrahere possimus. Galli ducem in aulam vocant; an venturus sit, multum dubito. Praesidio Brisaci praepositus est Erlachius4. Praesidium est ex Germanorum cohortibus Flersheimei5 et Herstenii6; Galli ad hoc ducenti, paullo plures e Benfeldio. Machinae in urbe trecentae. Commeatus in urbem deferuntur7 multi et ad itinerum istorum tutelam in proximis vallibus tenet se pars equitum; pars alia adjuncto etiam pedite nonnullo comitatum Burgundiae petunt.
Galli, qui a Longavillano8 venerant, ad Mosellam se retulere. Guebriani9 et Smidsbergii10 miles Thani arcem oppugnat capto jam oppido.
Landscronum pergit nolle se dedere. Sed necessitatem impositura ei creditur aquae penuria, a qua satis longe abest arx ejus in jugo montis sita clivum obtinente oppido.
Nobilitas Alsatiae reditum ad sua orat; agricolas ultro dux revocat.
Comes Bilia11 a Mediolano rediens suadet caesarianis, ut ante omnia Helvetios, Bernates maxime ac Basileenses, aut expugnent aut metu cogant imperata facere; eo curato cuncta, quae ad bellum sunt necessaria, duci defutura facilemque de ipso victoriam fore. Nunc inter Helvetios trepidatur, discordatur, coitur Araviam. Rex12 ipsis ad refovendos animos misit CCCC florenorum millia.
Rhaetorum amicitiam impensius quam ante captum Brisacum colunt Hispani adduntque a Gallis metum; quo permoti procerum illi, qui sine vi Hispanica ne contra plebem quidem satis tutos se putant, auctis Stegae ad Rheni pontem et Clavennae praesidiis videntur duas Hispanorum cohortes in Vallem Telinam recepturi ad claudendos transitus.
44
Actum quicquam hic cum Bavaro13 nondum percipio. Sed Leuthmarus14 satis triste accepit responsum non posse a Rege suscipi negotium Palatini15 tam arduum, ut Austriaci ne iter quidem iis, quos ipse missurus sit, velint concedere. Verum res haec, ut ego judico, non alio spectat quam ut illigetur Anglus16, quod fieri ipsius potissimum electoris Palatini interest. Tota de re ut judicare liceat, videndum ante omnia, an successurum sit negotium traducendi in usus et Galliae et Angliae Hassici militis17 paribus impensis, ad quam rem parata habet rex Galliae CL florenorum millia, dum tantundem det Anglus; deinde vero, an placitura sint in Suedia Angliaque pacta ea, quae inter D. Salvium18 Roumque19 praeformata fuerant.
Gotzius20 extra periculum non erit. Quia et multos inimicos habet et mos est potentum, quamvis fortuitis, reum subdere.
Illud quod de principe Ruberto21 moliri Bavarus dicitur, credibile fit etiam Anglis.
Casimiri principis22 libertatem non video in propinquo esse et, si esset, rex in eo beneficio nihil nisi suas res respiciet, nisi in foedere aliquid etiam de eo convenerit.
In literis D. Salvii ad Daniae regem23 multa simul congeri video alia aliis speciosiora. Sed culpa tardatae pacis apud hostem manet, quamdiu Batavis de itinere non caverit.
Magnus D. cancellarius24 de suo cis mare itinere tempus deliberandi in ver sumsit25 interim quae evenient in consilium adhibiturus.
Venetos audio jam hostilia passos a Turcis trans Adriam. Tamen persto in hac sententia futurum, ut Veneti divites et more divitum timidi bellorum incerta redimant26 quanti poterunt minimi amicis etiam, quorum id fieri refert, in id allaboraturis.
De Britannicis dissidiis nihil boni intelligo. Sed si rex Britanniae curam Palatini ac protestantium per Germaniam suscipit, sperem id profuturum ad sanandas suspiciones, praeterea amotis ad externum bellum quibus arma placent, redituram plebi quietem.
Batavis et ventos, quoquo opus est, secundos opto et consilia, qualia res ipsorum ac communes expetunt.
Scribit ad amicos Melander27 nullam se militiam sumturum, si quam sumpturus est, nisi ducis Vinariensis. Et ab ipso consilia poscit.
45
Liber de Libertatibus Ecclesiae Gallicanae ex Actis desumtus publicis28, quo regis regnique jura contra molitiones pontificias defenduntur, ipsius regis jussu vendi est prohibitus. At Romae scribuntur libri, qui regna omnia velint a pontificis pendere nutu, non modo si tyranni sint, quod populare est, aut haeretici, quod superstitiosos decipit, sed etiam si negligentes, cujus culpae sane magis exsortes sunt hoc saeculo pontifices quam reges.
Deo optimo maximo valetudinem resque29 omnes Excellentiae vestrae et omnium ad ipsam pertinentium commendo.
Excellentiae vestrae singulari cultu addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 12/22 Janu. A.o 1639.
Philippus Mansfeldius30 in reditu est ad exercitum. Maguntinus episcopus31 metu urbem suam deseruit.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. 19/29 jan. 1639.