eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    699

    3849. 1638 november 14. Van A. Oxenstierna1.

    Magnifice et Generose Domine Legate, amice colende,

    Redeunte in Gallias Domino De la Wallée2, qui auspicatissimam recens nati delphini3 et solii regii successoris nativitatem nunciavit, intermittere non potui, quin aliquid literarum tibi darem.

    Singulis septimanis literae tuae mihi redditae sunt; lubens quidem antea ad eas respondissem, si a curis publicis, quibus indies distentus, tantum otii ac temporis reliquum fuisset. Id vero officii, licet aliquandiu intermiserim, velim tamen ne suspiceris, id factum vel oblivione tui vel de amicitia ac affectu in te meo aliquid remissum esse.

    Privata tua, quorum mentionem in literis tuis saepius facis, quod attinet: iniunctum quidem fuit Petro Spiringio4, ut salarium tuum tibi numeraret. Ego quidem existimabam id factum aut prima occasione futurum. Verum cum ipsi rationes non recte sint collocatae, erit mihi curae, ut sine mora tibi aliunde subveniatur tuisque necessitatibus fiat satis, sicut certo tibi persuadeas velim res ac salutem tuam mihi curae semper futuram.

    De publicis scribere differo in aliud commodius tempus. Hoc saltem te celare nolo: domi omnia pro voto quieta ac tranquilla esse; S.R.M.tem Dominam meam clementissimam5 valere et in magnam regni spem adolescere; fieri novos apparatus bellicos, ut si minus alma et desiderata pax misere afflictae Germaniae et securitas regno nostro reddi queat; futuro vere ad exercitum militem pecunias annonam caeteraque necessaria transmittamus.

    De caetero te Divinae protectioni commendatum volo.

    Magnificentiae Tuae amicissimus
    Axelius Oxenstierna mp.

    Dabantur Stocholmiae, 4 novemb: A.o 1638.

     

    Quod antehac aliquoties de re pecuniaria sollicite scripsi, feci praeter ingenium, re urgente, quod eos, qui mihi amicissimi esse debuerant, reperi parum fidos suis nitentes commodis, ad aliena damna immobiles.

    Ita huc intueri non nisi (?) cum ... cupidus (?) ita fuissem da .... cuius proxime qui adsit negligentiae culpa.

    Adres: Sacrae Reg.ae Maiestatis Sueciae ad Christianissimum Galliarum Regem legato ordinario, Magnifico ac Generoso Domino Hugoni Grotio, amico meo colendo.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Ian.

    In dorso: 4 Nov. 1638 Canc. ad me.

    En: Per Valaeum.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 5. Met andere hand; eigenh. ondertek. Beantw. dd. 22 januari 1639.
    2 - Over deze zending van La Vallée en de feestelijkheden in Zweden zie men de Mercvre François (1639-1640), Paris M.DC.XLVI, p. 55-65.
    3 - Lodewijk XIV, geboren op 5 september 1638.
    4 - Petter Spiring Silvercrona.
    5 - Christina van Zweden.