Illustrissime et excellentissime domine legate,
Nisi literas Excellentiae vestrae ipsis Kal. Ian. datas2 accepissem, parum habuissem materiae, de qua ad Excellentiam vestram hac vice referrem.
Postquam enim exercitus Bannerii3 Albim transire coepit, formidine omnia ita complevit, ut et commissarii caesarii4 et principum ac statuum Lunaeburgum ad comitia missi consiliarii praepropera fuga se subduxerint nec nunc ausint Lunaeburgum redire, diem quamvis sibi crastinum tum dixerint.
Comes Curtius latitat hic podagra vexatus, non minus tamen animo, quam corpore aeger, modo aedes hic conducens habitandas, modo reditum in aulam, modo iter ad Daniae regem5 simulans, ut sunt pavidis in incerto consilia.
Ipse Daniae rex frustratus spe sua de nobilitate regni sui concepta ac solutus metu a milite Suedico multum de fervore pristino remissurus creditur ac detrectaturus colloquia Curtii potius quam appetiturus.
Bannerius aggredi Dömizium ob inundationem aquarum non potuit nec pontem etiam navalem construere. Navibus tamen jam transduxit in alteram Albis ripam universum exercitum, praeter impedimenta et tormenta, in quibus transvehendis occupatissimus est. Ipse hesterna vespera urbem hanc incognitus tamen intravit ac cum domino d'Avausio6 collocutus est domino legato Salvio7 Lawenburgum ad ipsum interea profecto. Hodie summo mane non appellato magistratu urbis nec alio quoquam ad exercitum rediit.
Quid decreturi sint Lunaeburgici ad Brunsvicenses principes8, nondum nobis constat. Dominus legatus Row9 nulla necdum mandata accepit ac parum abest, quin deceptum se agnoscat ipse et fateatur.
58
Palatinus10 quid agat vel non agat, nec ego scio nec ipse, puto, scit.
E Transylvania nuntius11 venit ac reditum nunc hic expectat Bisterfeldi12. Pollicetur magna, non de principe13 tantum suo, sed et de Hungaris, quos in partem belli venturos ait.
Alia nunc non suppetunt.
Excellentiae vestrae ac toti Illustri domui annum hunc et quos porro sequi divinae providentiae placuerit, faustum felicemque14 ex animo voveo precorque.
Excellentiae vestrae obsequentissimus
G. Müller ltpp.
Hamb. d. 15. Ian. st. Jul. anno 1639.
Adres (met andere hand): A son Excellence Monsieur Grotius, Ambassadeur Ordinaire de Sa Majesté de Suède en France à Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Febr.