Nobilissime domine,
Pergratae mihi fuere, ut omnes, quae ad me veniunt, Nobilitatis vestrae literae, ita quae nunc perlatae ad me sunt, scriptae autem 15 Ianuarii2.
Pavor ille legatorum Caesaris3 et Lunaeburgensis conventus fuga ad Bannerii4 adventum bonum sunt omen nobis, melius vero, quod idem conventus imperatori, ut video, nihil respondit πρὸς ἔπος. Quod sive factum est armorum nostrorum metu sive taedio jussorum imperatoris, est unde aut securiores simus aut alacriores.
Curtius iste5, ut video, non is est, qui in voraginem desilire velit duo eo illaturus Romana bona, arma et virtutem6. Gaudeo, quod speraveram, fecisse nobilitatem Danicam et intercessisse motibus protestantes amplius distracturis. Ad Domisium quod hyems prohibuit dare aestas poterit.
110
Domini Bannerii cum D. Davausio7 ita subita, ita bene caelata colloquia dubium non est, quin magni aliquid parturiant.
Doleo vero vicem illustrissimi D. Salvii8, qui iter ingressus periculo non vacans a proposito aberraverit.
Lunaeburgicos et Brunsvicenses principes9 puto quieturos in propria pelle.
Resurgentibus cum maxime Scoticis tumultibus credibile non est ausuros Anglos, quod antehac cum Scotis concordantes ausi non sunt, nec quicquam forte mihi pollicentur quos hic audio sermones. Miser elector Palatinus10 quoquo it nihil aliud quam testem circumfert quam nihil aut ipse possit aut pro eo velint qui possunt.
Transilvaniae res longinquae sunt nobis et facile est, ut in iis fallamur. Nec si cordi esset properare, quantum exigit occasio, haesisset tamdiu in Batavis Bisterfeldius11 alia potius omnia agens quam publica.
Responsum a regina12 Wibio13 datum dignum est Suedica generositate.
Brisacum futurum ne sit operae navatae an pecuniae praemium, dubitamus adhuc. Ego omnibus edico id, quod hac in re optimum est Germaniae rebus, idem Galliae esse tutissimum utilissimumque.
Regina mater14 scripto edito15 regi16 blanditur, ut redeat. Sed ad ejus sirenis cantum, ut Ulysses17 olim sociis, ita regi aures inceravit Riceliacus cardinalis.
Caetera ex aliis meis literis Nobilitati vestrae promptum erit cognoscere.
Deum rogo, ut illustrissimum D. Salvium ac Nobilitatem vestram sospitet.
Nobilitati Vestrae obligatissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9/19 Februarii 1639.