eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    79

    3960. 1639 februari 5. Aan G. Müller1.

    Nobilissime domine,

    Gratias ago plurimas Nobilitati vestrae pro opera insumpta non tantum pro me, sed et pro domino Camerario2, cujus tanta sunt merita, ut non majorem ejus haberi rationem valde mirer. Ego eum et eruditionis et probitatis et peritiae nomine facio maximi, venerator pridem totius domus, quae per totum seculum literarum laudibus floruit.

    Ego quomodo ambo tractemur, satis video. Neque mihi deerunt alii, qui mea opera uti volent, si regno sum oneri, quod hic dixit Schmalchius3. Sponte creditam stationem non deseram, dum ea, quae debet mei et sumptuum, quos sustineo, habeatur ratio. Nam sine fine damnum facere quis mihi suadeat?

    Daniae rex4 dubium non est, quin in his, quae agit, et Suedorum quaerat imminutionem et sua commoda. Sed an hanc opellam quanti indicat imperatori5 possit vendere multum dubito. Verissimum autem est illud Aristotelis facillime dissolvi amicitias, quae non honesti studio, sed utilitatibus et quidem diversis constant6.

    Accepi D. Roi7 literas ad conventum Lunaeburgicum, non item D. Salvii8, quod qui evenit miror. Pro iis accepi literas Lunaeburgici conventus ad D. Bannerium9 satis indefinitas. Quare quod deest suppleatur, rogo; nisi forte D. Salvii literae sint eae, quarum jam accepi exemplum datae scilicet 17 Decembris10. Quod si ita se habeat, rogo Davausii11 literas videam.

    Ostendit D. Roi epistola, quod ego metui semper, non ad societatem nostram respicere Anglos, sed ut oblatae societatis famam in alios vertant usus, quod ne et Danus faciat itidem formido, praesertim cum video rerum tempora deliberationibus, itineribus, nuntiis, epistolis teri.

    Legati qui hic sunt Angli12, quorum ordinarius jam regi13 valedixit in patriam abiturus, alter manet, sermonibus suis Dani consilia approbant illecti vocabulo restitutionis dejectorum, quam si illi obtineri putant posse precibus, multum falluntur.

    Plane sperant Galli se Lotharingum ducem14 deducturos ad proprias pactiones eoque magis, quod liberos non habeat, sed ob id facile permutationem aliquam

    80

    sit accepturus. Ego tamen ipsius ingenium, quale praedicatur animo figurans durum ac pervicax, de successu dubito.

    Certe, ut ait Nobilitas vestra, sola est ducis Vinariensis15 virtus, quae partium decus hoc anno sustentaverit. Cui ut omnia felicia eveniant, inter quae vel potissimum est, ut Brisacum neque ab hostibus eripi neque ab amicis emulgeri sibi patiatur, etiam atque etiam nobis optandum est.

    Cui voto addam alterum pro illustrissimi D. Salvii vestraeque Nobilitatis valetudine ac rebus per omnia prosperis.

    Nobilitatis vestrae studiosissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 5 Februarii 1639.

    Notes



    1 - Gedeelt. copie Kopenhagen, Kgl. Bibl., coll. Ny Kgl. Saml. 2330 met enige afwijkende lezingen. Gedrukt Epist., p. 500. Antw. op no. 3920. Georg Müller was secretaris en Zweedse hofraad.
    2 - Ludwig Camerarius, ordinarius Zweeds gezant te Den Haag.
    3 - Peter Abel Schmalz.
    4 - Christiaan IV.
    5 - Ferdinand III.
    6 - Vgl. Aristoteles, Eth. Nicom. VIII, 3, 3.
    7 - De Engelse diplomaat Thomas Roe.
    8 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    9 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    10 - Ontbreekt.
    11 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux, Frans gezant in Hamburg.
    12 - John Scudamore en Robert Sidney, graaf van Leicester, resp. ordinarius en extra-ordinarius Engels gezant te Parijs.
    13 - Lodewijk XIII. De afscheidsaudiëntie had op 27 januari plaatsgevonden.
    14 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    15 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]