Illustrissime et excellentissime domine legate,
patrone venerande,
In copiosa illa epistola, quam Excellentia vestra I/XI Decembr.2 ad me dare voluit et pro qua summas Excellentiae vestrae ago gratias, duo potissimum a me postulat: et ut communicationis consuetae beneficium - beneficium enim Excellentiae vestrae appellare placuit, quod debitum ego profiteor -ipsi porro praestare pergam, et ut adjutor Excellentiae vestrae sim apud illustrissimum dominum Salvium3 ad consequenda ea, quae ipsi regio nomine debentur et quorum solutionem domino Salvio incumbere dominus Spiringius4 significaverat.
Utrumque et faciam et feci strenue. Nam ut a posteriore exordiar, conveni ilico dominum Salvium et epistolam Excellentiae vestrae ipsi legendam exhibui. Respondit ante octiduum ab Excellentia vestra ejusdem materiae accepisse se literas5 et multa cum commentatione in Suediam misisse. Petiit tamen a me, ut exemplum etiam mearum literarum ipsi traderem non minus in Suediam mittendum. Dictum factum. Ac cum illustrissimus dominus legatus Camerarius6 eodem vobiscum laboret morbi genere, magni etiam illius et integerrimi viri causam simul prolixe eidem domino Salvio scripto commendavi. Recepit bona se fide curaturum
17
commodum utriusque. Negavit tamen ulla unquam eo se nomine accepisse mandata. Pecunias a Gallis debitas cambiis assignationibusque exhaustas dudum. Multum et in antecessum domino Bannerio7 tantum non tortore milite adhibito illud jubenti et volenti. Istud oneris Spiringio impositum ex subsidiis Hollandicis ac cupri mercibus dissolvendum.Alterum vero quod attinet significavi nuper, quam inimica in Suedos, amica in caesarem8 Daniae rex9 et ad Georgium Luneburgi ducem et ad ipsum dominum Salvium scripserit et quam minus aequus pacis arbiter Suedos condemnaverit, caesarem vero omnis culpae exsortem pronuntiaverit ac tantum non ostentatis armis ad diem colloquiis de pace dicendam cogere voluerit Suedos quamque sedulus fuerit in pertrahendis in partes suas inferioris Saxoniae principibus et statibus, quam denique mascule illustrissimus dominus Salvius regiae ipsius Maiestati10 quamquam praeter votum responderit.
Mitto nunc parario domino Camerario filio11 quae idem dominus Salvius et dominus Row12 ad congregatos Luneburgi legatos et consiliarios statuum scripserunt. Dominus d'Avauxius13 febri vexatus hac demum die suas dedit literas. Durat adhuc ille conventus, nec quid actum sit, rescire nobis licuit hactenus, praeterquam quod dicitur plures statuum medios vel immunes plane a belli oneribus quam hostes esse malle.
Quam caute tamen, an frigide, scripserit dominus Rowus, ex ipsius epistola14 perspiciet Excellentia vestra ac, cum nulla necdum mandata ex Anglia retulisse se fingat, parum abest, ut credam, si de restitutione Palatinatus quoquo modo certi esse possent Angli, quin consilia viresque in exitium Suedorum, cum Dano magis quam nobiscum communicaturi essent.
Quorsus enim foedus cum Lotharingo exule15 percussum, ut nec de Lotharingia nec de Palatinatu divisim restituendis tractetur?
Quorsum sermones eorum cotidiani de restituenda in pristinum statum universa Germania, reddenda imperio Pomerania, Lotharingia, Burgundia, Alsatia? Removendis ultra Balthicum mare Suedis? Palatinus16 ipse consilii expers iis nunc fere utitur consiliariis, qui perdendis quam adquirendis principatibus aptiores a multis censentur. Ipse ad conficiendum suum foedus primus nunc se offert, donec de iciendo Anglico expetita accipiat mandata dominus Rowus eo scilicet fine, ut rimatis Suedorum interioribus et lucrato tempore ipse demum statuat quod e re heri sui17 esse judicaverit.
Transilvani cursores, quorum spem nobis fecit Bisterfeldius18, nec adsunt nec
18
ipse tamen aut in Angliam aut in Suediam toties invitatus abire pergit curandae rei domesticae in Hollandia intentus.Unius Saxoniae ducis Bernhardi19 virtus et constantia alios supereminet omnes.
Dominus Bannerius eventum opperiturus consiliorum Luneburgicorum in Megalopoli haeret adhuc majori exercitus cum damno quam commodo nec incolarum cum bono.
Plura addere volentem avocant festi dies.
Deus Excellentiam vestram florentem vigentemque conservet.
Excellentiae vestrae obsequentissimus
G. Müller lt.pp.
Hamburgi, d. 24 decembris st. Jul. anno 1638.
Adres (met andere hand): Inscriptio erat A Son Excellence monsieur Grotius, Conseiller d'Estat et Ambassadeur ordinaire de sa Majesté de Suède en France, Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Febr.