eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3877. 1638 december 4. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime Domine,

    In publicis negotiis significandis secutus sum quam mihi Excellentia vestra praescripsit normam. Nunc privatae rei causa ad eum perfugio.

    Plus annus est, quod magni Suedici regni cancellarius2 pro sua in me benevolentia gnarus, quanto meo privato sumptu mihi totum hoc legationis choragium comparassem, in antecessum mihi pecuniam, quae annua mihi huic oneri sustinendo assignata est, solvi voluerit. Verum haec ipsius benigna voluntas adeo exitum non habuit Heufdio3 ullas penes se restare pecunias rationum Suedicarum negante, ut Calendis, quae jam instant Januariis anni 1639 mihi debiturum sit regnum Suedicum octodecim mensium salaria, quae faciunt XII millia thalerorum imperialium.

    Praeterea in usus publicos erogavi per tres annos, ex quo postremas misi rationes, thaleros ejusdemmodi mille et ducentos, de quibus ad D. Spiringium4, ut soleo, rationes mittam. Scripsit autem mihi D. Spiringius curam, ut quod mihi debetur recipiam, Excellentiae vestrae a D. magno cancellario mandatam.

    Quare rogo, ut de pecunia, quam Gallia numerari jubet Spreckelshemius5, retineat in meos usus illos thaleros ter decies mille ac ducentos ei dandos, cui ego imperaverim. Adeo hic omnium rerum pretia immensorum onerum accessione creverunt, ut non tantum ex legatione nihil mihi seponam, sed et intribuam aliquid

    Quare rogo Excellentiam vestram, ut veterem suam in me benevolentiam hoc meo tempore maxime necessario mihi ostendat a me vicissim omnia exspectans, quae mihi ipse voluerit injungere.

    Deum autem rogo, illustrissime domine, ut Excellentiam vestram bono publico praestet sospitem.

    Lutetiae, 4 Decembris novi Calendarii anni 1638.

    Excellentiae Vestrae addictissimus omni observantia
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 484. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    2 - Axel Oxenstierna.
    3 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    4 - Petter Spiring Silvercrona.
    5 - Lucas von Spreckelsen, bankier te Hamburg.