eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    3885. 1638 december 11. Aan G. Müller1.

    Nobilissime Domine,

    Haec, quae variis ex locis intellecta collegi, post seriam gratiarum actionem ex parte pro responso erunt ad epistolam Nobilitatis vestrae datam 15 Novembris2, ex qua plurima didici bona partim partim mala, ut sunt res hominum, et belli maxime. Ego ut hoc beneficium mihi praestare pergat Nobilitas vestra etiam precor illustrissimoque D. Salvio3, quem maximis in unum hoc tempus ingruentibus curis premi video, gaudeo eis levandis obtigisse tam bonum adjutorem.

    Praeter jam dicta ad Nobilitatem vestram epistolam pauca adjiciam. In diplomatis tuti itineris pro Germanis, illis dico, qui nominari se volent, non multum erit difficultatis. Generalis illa formula an obtineri possit ita, ut non disertim mittendi libertas ad conciliatos restringatur, videbimus. Non audet id sperare Venetus4. Pro Batavis nihil causae est, cur Hispanus5 recuset sequi formulam olim probatam, cum Antverpiam ad inducias transigendas legati Batavorum6 ivere. Pro Sabauda7 quoque et Mantuana8 non video, quid esse possit difficultatis tot similium diplomatum exstantibus exemplis, a quibus velle discedere id sit moras pacis sibi assignari velle.

    De bello mari gerendo quod loquuntur Angli, vereor, ne id, non dicam Suedis, quod satis apertum est, sed et communi causae non multum conferat. Ita me judicare jubent expeditiones eorum antehac in Hispaniam Americamque susceptae, quae praedis tantum actis nihil de caetero operae pretii fecere. Quare, nisi definitius se obligent, non magni id quidem faciendum arbitror.

    746

    A Batavis, ut se Germanico bello implicent, aegro obtinebitur, si maritimarum civitatum sensus bene pervideo. Praeterea an is, qui Batavorum res digito temperat9, id velit, dubitandi sunt causae.

    Palatini10 nomine quae proposita sunt iniquissima judico. Eorum, quae nostri suo sumptu peperere, particeps vult fieri, partem aequam habere in iis, quae posthac quaeri poterunt, in communes regni Suedici suasque copias sibi poscit imperium, nostros obligare vult, ne pacem faciant, nisi ipsi dignitas et bona reddantur, nostris vicissim promittit nihil. Et haec tanta adipisci vult quantillo pretio, equitibus quingentis, peditibus quater mille. A quibus? Ab iis, qui per tot annos tanti belli onus sustinuere et nunc sextuplum ejus quod offert sustinent. Hoc vero est nescire leges τῆς ἀναλογίας. Britannia tuta uno sub rege11 tot per annos alta pace, aliquot jam annis totius Europae commerciis fruitur. Suedia per quadraginta et amplius annos in bellis agit. Et illi dites, illi potentes fessis et paene exhaustis suas sarcinas volunt imponere.

    De Transilvania semper credidi, quod nunc quoque ne eveniat metuo, quaesisse principem12 illam famam externarum societatum, ut suam pacem imperatori13 tanto carius venditet. Vidi enim non aperte agi, quae ad regem Galliae14, quae abs rege Galliae scriptae erant literae, non me tantum sed et D. Camerarium15 clam haberi, sermones esse varios ac distortos, Si quid recte judico quae Stadae et Geluckstadii convenerunt, non in id comparata sunt, ut exuatur jugum pacem Pragensi16 susceptum, sed ut qui bellum in nostros voluere, belli malis se eximant; caeteri cum imperatore colludendo res suas agant partim Suedorum partim aliorum malo.

    Deus Nobilitati vestrae ejusque domui favens adsit. Scripsi ad illustrissimum D. Salvium.

    Non dubium est de pecunia, quae mihi debetur a regno Suedico, ut eam mihi ex Gallica pecunia per Spreckelshemum17 recipere liceat. Æquum est quod postulo. Graves erogationes feci ad instruendam, quam obeo, legationem, pro quibus nihil unquam poposci. Quae annua aut semestria mihi dantur, eorum solutio diu dilata coegit me pecunias bene collocatas e Batavia huc transferre non levi meo damno. Coactus sum ita vivere, ut nihil lucratus e re Suedica, nihil ab aliis expetens nescirem, quid mei haberem, quid non haberem. Magnus D. cancellarius18 plus anno est non tantum solvi mihi, quae debebantur, sed et in antecessum pecunias aliquas damnis meis repensandis numerari mihi jusserat per Heufdium19. Sed Heufdius negavit se pecunias ullas Suedicas habere. Spiringius20 saepe ad ipsum

    747

    scribenti mihi nihil ad rem respondit. Ex eo tempore debentur mihi salaria mensium octodecim, quae perveniunt ad XII millia imperialium thalerorum. Expendi praeterea in usus publicos, quorum rationes ad Spiringium mitto, thaleros ejusdem generis mille et ducentos. Haec, quae mihi debentur, si accipiam - ita enim vivitur - pro beneficio interpretabor. Quare Nobilitatem vestram rogo, ut mihi hac in re sit adjutrix apud illustrissimum D. Salvium, quem mihi bene velle non dubito. Est autem festinato opus. Audio enim D. Davausium21 dicere magnas a se pecunias D. Bannerio22 missas, quae an tantae sint, quantas dicit, quanquam Gallici moris gnarus, non inquiro. Sed ego ne hic perpetuis impendiis onerer et pro operae praemio ex longis interusuriis damnum faciam, neque Nobilitas vestra, puto, neque illustrissimus D. Salvius aequum judicabunt.

    Det veniam Nobilitas vestra, quod ipsi rerum mearum curam injungo, paratus autem sum vicem, si qua se obtulerit occasio, referre.

    Nobilitati Vestrae obligatissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 1/11 Decembris anni 1638.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 487, waar de opmerking vooraf gaat: Eadem perscripta ad D. Mullerum quae ad D. Camerarium praecedenti epistola his annexis. Voor de brief aan Camerarius zie men no. 3882. Georg Müller was Zweedse hofraad en secretaris. Beantw. 3 januari 1639 (dl. X).
    2 - Ontbreekt.
    3 - Johan Adler Salvius, Zweeds gezant, residerende te Hamburg.
    4 - Anzolo Correr, Venetiaans gezant te Parijs.
    5 - Philips IV.
    6 - Zij waren, voorzover mij bekend, nog niet aangewezen.
    7 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    8 - Maria Gonzaga, hertogin van Mantua.
    9 - Frederik Hendrik?
    10 - Karl Ludwig van de Palts.
    11 - Karel I van Engeland.
    12 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    13 - Ferdinand III.
    14 - Lodewijk XIII.
    15 - Ludwig Camerarius, Zweeds gezant in Den Haag.
    16 - De vrede van Praag, gesloten in 1635.
    17 - Lucas von Spreckelsen, bankier te Hamburg.
    18 - Axel Oxenstierna.
    19 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    20 - Petter Spiring Silvercrona.
    21 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux.
    22 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.