Clarissime domine,
Tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. Quamobrem etiam litteris tuis2 ad me perlatis nihil mihi ad celeritatem tantae rei debitam reliqui feci, sed seposita inutili cunctatione vix horae unius moram perpessus continuo ad D. Patricium Junium3 properans percurro. Caeterum is coalescentium regnorum spem dissociatis utrimque animis temere turbatam praecipuo quodam ac vix consolabili dolore aestimans non dissimulanter ferebat horrida impendentium calamitatum imagine omnia sibi studia, omnes curas, omnia avocamenta penitus erepta excussaque post multa denique luctuosa, quae iusti doloris acerbitas moerenti suggerebat, suspiriis brevissime collecti spiritus ab imo pectore pertractis. Mihi equidem sit nefas, inquit, deesse tanto viro publicum praesertim christiani orbis negotium curanti; pollicitus sum, et certum est servare fidem.
Epistolas sollicite satis collatas exscribi curaveram, quod in iis maiores passim difficultates occurrere putarem, quaeque illum aliquantisper distinere possent.
Euangeliis nunquam adhuc parem curam impendi existimans pauciora in iis notatu digna deprehendi.
Ego totus nunc sum in collatione LXXII interpretum. Abest adhaec adolescens iste4, cuius opera in conferendo ac describendo uti soleo; propediem spero reversurum.
Satisfaciam itaque prima quaque occasione magni viri desiderio. Gratum interim erit quandoque recurrere ad codicem regium5, si clarissimus vir non gravabitur nobis per litteras significare, quae loca propter aliquam lectionem varietatem aut ambiguitatem consulenda maxime putet: fiet id a me sedulo, usque dum plenam pollicitationis nostrae fidem praestare valeamus.
Haec summa responsi. Scio vera esse, quae affert; quin etiam spatium aliquod - quantum ego judico - interponi maluisset. Nihilominus tamen fide mea spondeo facturum, quod recepit, si indicem locorum quorundam ad ipsum transmiseris.
136
Quo festinantius hoc qualecunque est nuntio, ut desiderio tuo quoquo modo satisfiat.Dominus Seldenus6 etiam atque etiam rogare me non destitit ut te quam diligentissime resalutarem.
Tuus omni officio
F. Junius.
Ocyssime. In aedibus Arundellianis. Anno MDCXXXIX. 18 Febr.
Adres (met andere hand): Illustrissimo Domino Hugoni Grotio Suecici regni ad Christianissimum Regem Legato. Lutetiae Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Martij 1639.