3982. 1639 februari 19. Aan F. Junius1.
Vir eruditissime,
Plurimum Iuniis duobus Patricio Franciscoque2 debeo pro datis liberaliter,
109
transmissis diligenter lectionum discrepantiis. Sunt in illis observatu digna non pauca, quibus suus erit usus, sed nunc maxime evangelia me occupant; quare si cumulare beneficium beneficio velis3 et me earum lectionum, quae ad Marcum, Lucam, Ioannem pertinent4, compotem facere, felicem me tanto munere judicabo. Rogo autem, ut tua comitate et gratiae agantur D. Patricio, quod haec mihi praestiterit, et D. Seldeno5, quod vir meo judicio maximus, mei vivat memor. Exspectabimus ejus quicquid est. Non potest enim non egregium esse, quod ab ipso proficiscitur.
De loco Claudiani6 et mihi in mentem venerat posse defendi, si animantium, non quae conspiciuntur, sed quae finguntur formas velis impressas intelligamus.
Vale, Iuni optime.
Tuus jure veteri
H. Grotius.
Scribebam Lutetiae IX/XIX Februarii MDCXXXIX.
Res Scotiae si in melius procedant laetus id intelligam.