87
Vir illustrissime,
Commodum D. Patricius Junius2 transcribi curaverat bonam partem var. lect. codicis Cyrilliani Novi foederis3, quum ecce litterae tuae4 advolant. Eas ut vidit, obvia statim humanitate non modo tradidit mihi var. hasce lect. in omnes epistolas, verum etiam, si operam hanc non ingratam tibi fuisse intelliget, spopondit se pari cura excerpturum quidquid in Apocal., Acta apost. ac tria Evangelia notatu dignum occurret; desideratur enim in vetustissimo codice totum fere Evangelium Matthaei.
Do.us Seldenus5 unice tibi commendari cupit. Sub praelo est opusculum eius6, nescio cuius argumenti, sed quemadmodum plura in eo potissimum ex Orientalium linguarum scriptoribus congessit, ita dum inter alia disquirit, quatenus olim Judaei cum aliis nationibus atque aliae vicissim nationes cum Judaeis commercium habuerint, inserit operi suo diatribam de Judaïcis velis7, et nihil in istis Claudiani verbis8 immutandum esse multis adstruit.
Quod affinis Vossii9 meaque commendatione adductus nihil non officii ac beneficii in Christianum Ravium10 paratus es conferre, vehementer nobis gratum esse debet; quin imo dandam nobis posthac operam video, ut hanc tuam benevolentiam apud gratos homines praeclare positam esse deprehendas.
Quod superest, Deum immortalem precor, ut omnes cogitationes tuas et privatim et publice tam laetus sequatur eventus, ut aeterna laude florentem virtutis tuae gloriam et incolumis et fortis aliis super alia operibus augeas.
Raptim, in aedibus Arundellianis. XXX Januarii. MDCXXXIX.
In dorso schreef Grotius: (30 Jan. 1639 Fr. Junius).