139
Literae abs te binae, mi fili, recte ad me pervenerunt Pontarleriae datae ambae, priores omisso die2, posteriores vero celeriter quae huc pervenere 10/20 Februarii datae3.
Ex iis didici quae ibi geruntur, qualia saepe, per te praesertim, cognoscere persuave mihi erit. Gaudeo benigne acceptum ab illustrissimo duce4, quod optimo in res ipsius animo suggesseram. Censet Wickefortius5 non peccaturum te, interdum si libertatem sumas alloquendi principem, ubi quid relatu dignum ex bonae fidei auctoribus intellexeris.
Nunc quidem nihil fit; nam rumorem, qui multum hic spargitur de adventu in Galliam Anglicae reginae6 ad reficiendam valetudinem, quae tabem minatur, non plane affirmaverim. Paratur tamen hospitium et ipsi et principi vestro. Strepunt cuncta canticis, choreis, comoediis ignesque magnifici parantur in honorem reginae Francicae7 et D. Delphini8.
Scoti mirum quam tumultuentur. Archiepiscopos duos9 et sex episcopos10 in synodo excommunicarunt, sex episcopos11 alios deposuere. Episcopatum regis Iacobi12 auctoritate constitutum et synodos eum firmantes abrogarunt. His injuriis rex Britanniae13 coactus Eboracum se transfert et contra eos, qui arma privata et abs se districte vetita sumpserunt, ad publica arma militem et nobiles convocat etiam externis Walonum usurus auxiliis. Haec incommode interveniunt his temporibus, quibus fedus cum Anglia Suedi Gallique non optabamus tantum, sed et sperabamus.
D. Bannerius14, ut putamus, jam ad Erfurtum est, pars militis ejus in Westfalia. Caesariani in Clivico principatu Cliviam urbem et Xanthemum, olim Castra Vetera, et Calcarium et Goecham cessere suspecti Batavis vicini.
Vale, mi fili. Nos recte valemus. Frater tuus15 Argentorati studet; negligit pulchras honoris adipiscendi reique faciendae occasiones, nisi aliam instet viam, futurus ipse sibi gravis.
Calendis Martii novi Calendarii anni 1639.
Tibi optime volens pater
H. Grotius.