eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4013. 1639 maart 12. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Laboravi summa diligentia ad obtinendas liberi commeatus literas pro cannabaceis, unde vela fiunt. Postulavi autem monitu Thorii2 pro ducentis fascibus trecentos. Polliciti mihi sunt se id effectum daturos tum Chavigniacus3 tum is, cui ferme omnem operam delegat Chavigniacus, propinquus ei Labardius4. Trahi tamen me video hactenus et fieri potest, ut haec hilaria, comoediae, choreae, convivationes aliquid impediverint, accedit alia conjectura, quod Labardeus, qui antehac regno Suediae multis in causis commodum se praebuit, in impedimentorum Sublimitatis tuae travectione, in re D. Spiringii5, in multorum Suedorum itineribus et, quod Heufdius6 me admonuit, in pittaciis pecuniam nobis solvi jubentibus nullam a nobis unquam expertus est liberalitatem, cum ab aliis negligi non soleat. Quare ex usu judicem praecipi Heufdio, ut aliqua largitione fiat nobis devinctior.

    Chavigniacus in sermone etiam de adeundo a me cardinali7 dixit aliquid, sed obiter tantum. Respondi me omni modo ostendisse, quanti facerem a viro eminentissimo nosci. Sed ex quo Angli8 eum adire defugerint, mihi quoque mandatum, ut eorum sequerer exemplum; habeo autem Schmalchii9 ea de re literas.

    Addidi, si comes Licestrius et publici boni studiosissimus et cardinalis amicitiam mire expetens aliquam inveniret rationem dignitati et regis sui10 et cardinalis satisfacientem, habiturum me, quod imitari possim.

    Verum dixit mihi comes Licestrius regem suum in proposito perstiturum. Neque ego sine novo mandato quicquam audeo. Fieri etiam potest, ut per multos, quos habent, exploratores cognoverint qui res Gallicas agunt me neutiquam suasorem fuisse duci Vinariensi11 ejusque hominibus, ut Brissacum in Gallorum manus daretur. Habui autem ejus facti mei causas tam graves, sive ducem spectabam sive Germaniam resque communes sive Galliam ipsam, ut ejus me nec minimum poeniteat.

    In choreis, quae his diebus tum ad S. Germani tum in urbe saltatae sunt, Suedis suus habitus est honos. Mundo enim in quatuor partes dissiliente cessit ipsis pars quarta, non minus quam Gallorum et Hispanorum regibus et Germaniae

    163

    Anglo otioso spectante. Versus tunc dictos12 mitto, in quibus et illustri Saxoni, id est duci Vinariensi, praebitum est, quod virtuti ejus debebatur, testimonium.

    Venit huc rursum ab aula Anglica nobilis, Germanus nomine13, ad commendandum reginae matris14 negotium. Parum promovet rege15 metuente matrem, ut putat, vindictae cupidam non modo in Gallia videre, sed et in vicinis locis alere, ne ipsa factionem alat, haud ignarus multos esse, quibus non placent praesentia.

    Marchio Jagerndorfius16 in his choreis a cardinali benigne exceptus est; prospectum ipsi, ne desit, unde se honeste exhibeat. Videtur nunc iter struere ad matrem17, quae Basileae est, et ad ducem Vinariensem.

    Gallorum res in comitatu Burgundiae in spe bona sunt. Eques Vinariensis eas terras percursans nihil hostile reperit. Graiae, Dolae, Vesontione libra panis venit quinque Gallicis solidis et pecunia deficit.

    Ad legatum Gallicum, qui apud Helvetios est18, missa est pecunia, unde solvantur pensiones; id praecedere debet, antequam dilectus effectum habeat. Muniunt se Herveticae urbes belli motu. Jam tempus in eo est, ut effluat quod ad dandam Rhaetis Vallis Telinae possessionem sibi praestituerat Leganesius19. Itaque videbimus, plus ne cupiditas an fides sit valitura.

    Imperator20 et diligenter militem scribit in propriis terris et victus copiam tum in alia loca cogit, tum Constantiam.

    Sabaudi vidua21 et ipsa conducit militem in locis non procul a Geneva caletque ibi opus continuandi Lemanni cum altero lacu, qui Iverdunus dicitur.

    Venire imperatorem Ulmam rumor est. Haud dubie magni erunt hoc anno conatus hostium, quibus non nisi magno consensu contrairi potest.

    Deus, armorum pacisque arbiter, cuncta ad commune christianitatis bonum dirigat idemque, Excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimatem sospitet.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2/12 Martii 1639.

     

    Venit ad me jam Viquefortius22. Video plane id metuere ducem, ne ipse exercitusque ejus pertenuis accessio fiant exercitus, qui datur duci Longavillano23 cum dignitatis gloriaeque suae detrimento. Poscam ad regem aditum, ut ipsi res ducis Vinariensis serio commendem.

    Leganesius novum munimentum struit inter Lesiam et Landavam.

    Dux Lotharingiae24 ad Vesulam oppidum haeret cum IV millium agmine.

    164

    Transiit hac ex Brabantia in Hispaniam Mirabelius25 legatus regis Hispaniae.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 513; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 584.
    2 - Johannes Le Thor, koopman te Amsterdam.
    3 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    4 - Jean de La Barde (1603-1692).
    5 - Petter Spiring Silvercrona.
    6 - Johan Hoeufft, bankier te Parijs.
    7 - Richelieu.
    8 - De ordinarius Engels gezant te Parijs John Scudamore en zijn extraordinarius collega Robert Sidney, graaf van Leicester.
    9 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Oxenstierna.
    10 - Karel I van Engeland.
    11 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Zie no. 4012, p. 161 n. 1.
    13 - Henry Jermyn.
    14 - Maria de Medici.
    15 - Lodewijk XIII.
    16 - Ernst van Brandenburg, markgraaf zu Jägerndorf.
    17 - Eva Christine van Würtemberg.
    18 - Blaise Méliand.
    19 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés, gouverneur van Milaan.
    20 - Ferdinand III.
    21 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    22 - Joachim de Wicquefort.
    23 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    24 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    25 - Antonio Zuñiga y Davila, markies van Mirabel. Over hem schrijft de Gazette de France, dd. 12 maart 1639, no. 32, p. 155 het volgende: ‘Cette semaine a passé par la France avec passeport du Roy, le Marquis de Mirabel, ci-devant Ambassadeur d'Espagne en cette Cour, fort affligé de la perte de son bagage, avenue au dernier combat naval, qui s'est fait pres Mardik et Dunkerque’.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]