eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4035. 1639 maart 26. Aan L. Camerarius1.

    Illustrissime domine,

    Dux Vinariensis2 morbo satis gravi ac periculoso detentus Pontarlerii melius habere se incipit, quod nobis nuntiant qui inde celeribus equis intra diem quintum veniunt. Ut agat aliquid, quale vellemus, et firmiore ei valetudine opus est et copiis majoribus, quia magna pars ejus quem habet, militis attinebitur tot locorum praesidiis. Literas reginae3, quae simul cum Excellentiae vestrae literis datis 14 Martii4 ad me venere, ad ducem misi.

    Per Hispaniam, Neapolim, Siciliam nihil omittitur, unde pecunia fieri possit magnis descriptis oneribus in reditus ex agris domibusque, in nomina, et in omnis generis contractus. Ea pecunia an ad hujus anni bellum suffectura sit, ut ipsi praedicant, dubito. Certe inde factae sunt literae cambii missaeque in Italiam et Belgicam.

    Americanam classem hoc mense Hispani exspectant. Non debent5 terrere nos ista sociosque nostros, sed nostram diligentiam excitare.

    Quantum possit constantia, ostendunt dissipata tam brevi tempore Danica adversum nos consilia. Sed verissimum est quod ait Excellentia vestra, si verterit se fortunae aura, redituras minas, quae nunc interquiescunt.

    De Hassis ut sequiora suspicer, faciunt quae ab illis acta clam socios sunt hactenus. Tamen, ut certior sit judicatio, exspectandus erit exitus colloquii illorum cum D. Wolfio6.

    Magna sunt, quae egit jam D. Bannerius7; majora etiam sperare jubent eximiae ejus virtutes.

    Quae in Westfalia sunt hostium copiae, ni fallor, tenuiores sunt quam ut

    196

    metum incutere nostris possint. In Austria vero ut partem, quas habet, copiarum retineat imperator8, facient et exulcerati Hungarorum animi et metus a Turca9, qui, si cum Persa10, quod credibile est capto jam Bagdeto, deciderit11 et oblatas a Venetis conditiones bonas non spreverit, non video, quo se otii impatiens nisi in Pannoniam injiciat. Multum sanguinis Persici fusum est, dum Bagdetum expugnatur; etiam triginta millibus, qui se Turcae arbitrio permiserant, decollatis. Rex Mogorum12 cum Turca belli fecit societatem iratus Persae, qui filium suum expulit ob ductam in matrimonium Mogoris filiam13. Nec video, quid aliud Persa facere nunc possit quam ab utroque hoste redimere se quanti poterit minimi. Miserat bonum exercitum ad servandum Bagdetum. Sed munitiora erant Turcarum castra quam ut perrumperentur et multos suorum Turca Persis adversos miserat, quibus illi14 conspectis retro pedem tulere. Veneti vero, quid de se futurum sit incerti, galeis decem, galeassis quatuor, quam in mare habebant, classem auxere perguntque militem scribere et in locum ducis Candalii15, qui praefectus militiae ipsorum fuit, creduntur advocaturi aut Melandrum16 aut ducis Mutinensis filium17. Intermim omnes tentant ad pacem vias18 bajulo19 ipsorum ita custodito Galatae, ut tamen multa largiendi, plura promittendi adempta ipsi non sit facultas.

    In Bavariam, si tuta cuncta a tergo haberet, penetrare D. Bannerius posset. Duci Vinariensi ad id vires, qui soli possunt Galli, si quid prospicio non dabunt. Et putat D. Luthmarus20 reviviscere patris Iosephi21 consilia et aliquid arcani cum Bavaro22 agi; se vero abiturum spei suae irritum. Ego vero mihi persuadeo omni ratione in id niti pontificem23, ut pax aut induciae fiant inter sui gregis principes24. Id si obtineri nequeat, saltem ut25 Gallia arma in Hispanum26 potius vertantur quam in Germania se27 occupent, ubi felicia esse sine aliquo protestantium commodo non possunt.

    D. Lestradius28 haud dubie arcana principis Arausionensis29 destinata huc

    197

    pertulit, sed quae ne impediantur caesarianis per Cliviae30 loca invalescentibus et partem Batavici militis ad illum finem custodiendum tracturis multi metuunt.

    D. Osterwyckius31 in pecuniis etiam olim debitis petendis exactor est satis diligens; praeterea jussa Ordinum opperitur, an novo instituto hic peregrinitatis32 tributo opponere se Anglis jam praeeuntibus debeat.

    Estampius33 periculum carceris adiit. Saluti ei fuit fratris34, episcopi Carnutensis, apud cardinalem35 gratia. Rediturus ad legationem non est. Successorem fama ei dat Tuillerium36, qui legatus apud Venetos fuit, aut affinem Bulionii37 Berlisium38.

    Spes aliqua nobis datur Scotos ad obsequium redituros jam primoribus eorum inter se discordibus et apud plebem subeunte taedio longae militiae graviumque onerum haud satis causae videntem, cur se his malis et majorum metu implicent. Et certe, si rex39 tanto cum exercitu intrat Scotiam, quantum habere dicitur, octies mille equitum, peditum vicies et quater mille, aegre subsistet Scotorum portio in regem armata. Sed mitiora augurari nos jubent Hemulitii40 ab Arausionensi principe isthuc missi gratus adventus et prolatata dies, quam itineri rex praefinierat. Ut bona ratio concordiae ineatur et Britanniae totius et domus Palatinae causa ardenter exopto neque opus habeo excitare Excellentiam vestram, ut contribuat quod potest.

    Gonzaga41 an in Hispania impetraverit duos, quos poscebat mutuos milliones, adhuc nescimus.

    De vectigali maritimo rem transactam inter Poloniae regem42 et Brandenburgicum principem43 certo constat. An non aliquid etiam actum sit de infestandis mari Suedicis Brandenburgico nomine vires suppeditantibus Lithuanis, dubitari potest.

    De captivorum illa permutatione nihil hic intelligo: non sunt autem Galli faciles de suo largiri, ut aliis commodent.

    D. comes Licestrius44 impetrato regis sui permissu, ideo quod privata ipsius negotia sperato longiorem absentiam suam non ferrent, in Angliam jam abiit brevi, ut ait, ad perfungendam legationem rediturus. Nam et munera nulla accepit, qualia a legatione abeuntibus dari solent.

    198

    Exspectabimus Bisterfeldium45. Sed suspecta mihi esse pergit in occasione tam praecipiti tanta lentitudo.

    Veneti et suas et Ethrusci46 controversias cum pontifice componunt.

    Rex Hispaniae sive inferendo sive arcendo bello se parans, quantum ex nobilitate et equestribus47 sodalitiis potest, militem colligit. Id autem non ita multum est. Et Leganesius48 domesticas necessitates excusat, ne imperata sex millia eo mittat. Neque e Germania est quod numerosum militem exspectet, cum magnis exercitibus imperator ipse opus habeat contra Bannerium, contra ducem Vinariensem et Gallos et contra metus incertos aliunde. Scripsit ad Helvetios, ut Badam indicatur conventus et a pontificiis Helvetiis accipit militis nonnihil. Basileenses non sine causa laborant, ut ante Badensem conventum protestantes inter se consultent. Nam et iter pro caesarianis per eas terras legatus Hispanicus49 postulat, qui ob id Friburgenses Bernatesque ipse adiit.

    Dicitur autem Gallassius50, quem Galliae opponere caesar constituit, XXX millia habiturus jusso Piccolominaeo51 coercere, quantum quidem poterit, Bannerium.

    Genuates in amicitiam cum Hispanis rediisse indicio52 sunt navis ab ipsis Gonsagae usibus data et dimissus captivus Modaeus53.

    Rhaeti per ingenii mutabilitatem non externis tantum, sed et inter se suspecti agunt. Vis regnat, silent jura. Galli tamen adducti in spem aliquam plebem rapiendi ad suas utilitates mittunt eo ad allicienda studia Priolaum54, qui duci Rohanio55 ab epistolis fuit. Fama etiam, sed parum adhuc liquida huc pertulit, Venetas naves duas in Tunetanorum venisse manus, qui piratica feritate captivis et nares et aures absciderint.

    Haec sunt quae nunc habebamus.

    Meliora det Deus Excellentiamque vestram et ei dilectos conservet.

    Excellentiae vestrae perpetuo obsequio devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 16/26 Martij 1639.

    Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.

    Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. A.o 1639, 2 Apr. st. n.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB., cod. 388a, ep. 173. Gedrukt Epist., p. 517. Ludwig Camerarius was Zweeds gezant in Den Haag.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    3 - Christina van Zweden.
    4 - Beide brieven ontbreken.
    5 - De copie te Uppsala heeft ‘debet’ en verderop ‘nostrorum diligentiam’ in plaats van ‘nostram diligentiam’.
    6 - Herman Wolff.
    7 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    8 - Ferdinand III.
    9 - Murád (Amurath IV), sultan der Ottomanen.
    10 - Safī, sjah van Perzië.
    11 - Dit woord aangevuld uit de copie te Uppsala.
    12 - Shāh Djahān. Zijn zonen waren Dara Shikok, Shuja, Aurangzeb an Murád Bakhsh.
    13 - ‘Filius’ noch ‘filia’ zijn mij bekend.
    14 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: ille.
    15 - Henri de Nogaret de Foix de La Valette, hertog van Candale.
    16 - Peter Melander, graaf van Holzapfel.
    17 - Francesco d'Este (1610-1658), zoon van Alfonso III d'Este (1591-1644).
    18 - De copie te Uppsala heeft: vices.
    19 - Alvise Contarini.
    20 - Gerhard Romelian von Kalcheim, genaamd van Leuchtmar.
    21 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-.
    22 - Maximiliaan I van Beieren.
    23 - Urbanus VIII.
    24 - De tekst van de copie te Uppsala heeft abusievelijk: greges Principis.
    25 - De copie te Uppsala heeft ten onrechte: aut.
    26 - Philips IV.
    27 - Dit woord ontbreekt in de tekst van de copie te Uppsala, die bovendien ‘Germaniam’ in plaats van ‘Germania’ heeft.
    28 - Godefroi d'Estrades.
    29 - Frederik Hendrik.
    30 - De copie te Uppsala heeft ten onrechte: devia.
    31 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk, Staats gezant in Parijs.
    32 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: peregrinitantis.
    33 - Jean d'Estampes, markies van Valençay.
    34 - Léonor d'Estampes de Valençay, bisschop van Chartres.
    35 - Richelieu.
    36 - Mathieu Coignet, heer van La Thuillerie, graaf van Courson (1594-1653).
    37 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles.
    38 - Nicolas Faure, sieur de Berlize.
    39 - Karel I van Engeland.
    40 - Gelezen moet worden ‘Heenvlitii’. Bedoeld wordt Johan Polyander van den Kerckhoven, heer van Heenvliet.
    41 - Annibale Gonzaga (1602-1669).
    42 - Wladislas IV (VII).
    43 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    44 - Robert Sidney, graaf van Leicesters, extraordinarius Engels gezant in Parijs.
    45 - Johann Heinrich von Bisterfeld, afgezant van Georg Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    46 - Ferdinando II de Medici, groothertog van Toscane.
    47 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk ‘exercitibus’ en verderop ‘militum’ in plaats van ‘militem’.
    48 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés.
    49 - Don Diego de Saavedra y Fajardo.
    50 - Matthias, graaf Gallas.
    51 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    52 - De copie te Uppsala heeft abusievelijk: judicio.
    53 - Bedoeld wordt Dr. Messea; zie no. 3988, p. 121 n. 4.
    54 - Benjamin Prioleau (1602-1667).
    55 - Henri, hertog van Rohan.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]