Frater optime,
Scripsi praeterita septimana aliquoties2 per amicos, nunc tamen nuntii vices sine meis ad te litteris transire non patiar, ut, quanquam uxorem3 jam itineri accinctam esse credam, tu nihilominus me litteris tuis subinde dignari ne graveris. Obiit hisce diebus Ploisius4, quem Amstelodamensis novarum rerum compilator5 hoc ornavit elegio, quod dicat eum principibus carum fuisse. Addit et eodem spiritu mortem subitaneam Dusseni cujusdam6, hominis sane nihili, qui in
208
oenopolio vini adusti animan efflavit; paedagogus Gallicus hic fuerat. Eum scriptorem nominat egregium. Multis haec duorum associatio virorum consulto, ut videtur, facta risum excivit.Decessit et Reinerus Persinius7, curiae provintialis senator, qui jam candidatis novis locum fecit. Brederodius8 certe antehac senator et contra morem antiquum loco suo motus restitutionem in integrum postulat neque alieni ab eo videntur reliqui senatores, sed ea tamen lege, ut in ultimum ordinem redigatur, quod illi et praedurum et iniquum videtur; itaque nescio, quid hac de re sperare debeamus.
Faederati et qui ab ipsorum stant partibus male minantur Amstelodamensibus ob legationem non ita uti credebant acceptam; illi vero floccifacere suisque rebus invigilare.
Plura non addam; aliunde enim omnia facile intelleges, siqua sunt, quae hic nobis eveniunt.
Vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim, Hagae, XXVIII Martij 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 28 Martii 1639 W. de Groot.
En boven aan de brief: Rec. 6 April.