eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4055. 1639 april 9. Aan Willem de Groot1.

    Accepi, mi frater, literas tuas 28 Martii2 datas, per amicos missas nondum.

    Plusio3 nimium diu publico vixit. Magna accepit praemia proditae quantum potuit libertatis; paucos autem invenias bonos, ubi non impune tantum, sed et honorum ac commodorum mercede peccatur. Verum hoc demum est vere bonum esse, quod rectum est ideo, quia rectum est facere, non modo si absit lucrum, sed et si officium cum damno conjunctum sit.

    235

    Gaudeo non fore te inter ambitores ad implendum Persinii senatoris4 locum. At clientelas tibi opto multas tales, qualis est Indicanae Societatis.

    Brederodius5 magno olim animo de senatu exiit. Videtur melius de his sperare temporibus, quando reditum postulat, quem ego certe ei velim contingere cum pleno postliminii jure.

    Amstelodamenses magnam de se exspectationem conciverunt et velut signum extulere ad vindicanda Hollandiae jura. Opus erit constante prudentia, ut quod volunt obtineant. Si Hollandi inter se consentient, non despero.

    Vale cum parentibus6. Uxor nondum accepit a Bruxellis diploma. Ubi acceperit, accinget se itineri.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 9 Aprilis 1639.

     

    Haec ubi scripseram venit ad nos Guissenus7, sed post rem contra se judicatam. Si qua in re potero, adeo ei.

    De Tacito8, quae scribis probo tuumque consilium sequar. Dices autem Elzeviriis9 me quaecunque habebam misisse Argentoratum ad Berneggerum10 et Frinshemium11 novam in folio Taciti editionem adornantes.

    Si reperturus es exemplum unum atque alterum dissertationum duarum de Coena12, rogo ad me mittas.

    Literas ad Hortensium13 cures rogo.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 882. Antw. op no. 4040.
    2 - No. 4040.
    3 - Lees: Ploisio; vgl. no. 4040. Adriaen Ploos van Amstel, heer van Tienhoven.
    4 - Reynier van Persijn.
    5 - Vgl. no. 4040, p. 208 n. 2.
    6 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    7 - Zie no. 4015, p. 167 n. 7.
    8 - Zie no. 4015 dd. 13 maart.
    9 - Abraham en Bonaventura Elzevier. In 1640 publiceerden zij C. Corn. Tacitvs ex I. Lipsii Editione cum Not. et Emend. H. Grotii. Lvgdvni Batavorvm, Ex Officina Elzeviriana. Anno 1640.
    10 - Matthias Bernegger (1583-1640), filoloog, historicus en wiskundige te Straatsburg.
    11 - Johann Freinsheim (1608-1660), filoloog en historicus. In 1637 was hij getrouwd met Berneggers dochter Elisabeth. Van een in-folio uitgave is mij niets bekend. Wel publiceerde Freinsheim in 1640 de Ex C. Cornelii Taciti Germania et Agricola Quæstiones Miscellaneæ. Olim Moderante Matthia Berneggero Academicis Exercitationibus sparsim disputatæ. Vnum in corpus certumque ordinem ex B. Soseri mandato institutoque tributas, ipsiusque adnotationibus manuscriptis passim auctas edidit Io. Freinshemius. Argentorati, Anno Christiano MDCXL. Zie ook no. 3469 (dl. IX, p. 108 en n. 6).
    12 - Dissertatio de Coenæ administratione ubi Pastores non sunt. Item An semper communicandum per symbola. Amstelodami, Apud I. Columnam Anno Domini, 1638; Dissertatio de Coenæ administratione ubi Pastores non sunt. Item an semper communicandum per symbola. Secunda editio correctior. Anno Domini 1639.
    13 - Martinus Hortensius, hoogleraar te Amsterdam. Het is niet onmogelijk, dat het hier brieven van Galileo Galilei betreft.