eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4060. 1639 april 11. Van P. de Groot1.

    Venerande parens,

    Ex tuis II Aprilis datis lubens intelligo D. baronem Oxesternium2 favorabilem mei, licet ab eo non meriti facere aestimationem. Ego eum tantum semel vidi cum hic esset D. Crusius3 et tunc quidem temporis ille morbo retentus decumbebat. Vereor ne, quandoquidem tamdiu Boxhornii4 convictor fuit, multum Heinsiani imbiberit, est enim ille Boxhornius hodie Heinsio5 quod olim Scaligero6 Heinsius fuit. Forte etiam male iudico et quidem spero; nihil tamen nocuerit etiam hoc non ignorasse.

    De Petaviano quod scribis scripto7 nihil hic audivi praeter ea quae nuper mihi cum D.o Jansono8 fuisse verba ad te rescripsi. De Cassio9 non ero immemor. Pervenit ille ad summam, ut audio, fortunam neque ingratus eorum videtur, quae tibi se debere libens agnoscit.

    248

    Ex iis, quas hac septimana a D.o Crusio accepi, inter alia haec habeo D. Smalzium10 diu ab aula abfuisse, rediisse tandem, sed multum ei iratum esse D. magnum cancellarium11 ob ea, quae in Gallia nuper egit, nihil tamen eum de sueta superbia remittere.

    Ex omnibus, quae mihi a D. Crusio mittuntur, magis magisque colligo propensum eius in nos animum. Si quod per eum nobis praestari posse officium putes, rogo mihi significes; de eius enim sinceritate non dubito.

    Deus, venerande parens, vobis det omnia prosperrima.

    Tibi obedientissimus filius
    P. Grotius.

    Hagae Com., XI Apr. MDCXXXIX.

    Adres: Monsieur Monsieur Grotius, Conseillier de Sa Ma. de Suède et Son Ambassadeur à Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: 11 Aprilis 1639. P. de Groot.

    En in dorso: Rec. 19 April.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 26. Eigenh. oorspr.
    2 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna. Grotius' brief van 2 april is niet teruggevonden.
    3 - Johan Jespersson Kruus.
    4 - Marcus Zuerius Boxhorn.
    5 - Daniel Heinsius.
    6 - Joseph Justus Scaliger.
    7 - Zie no. 3944, p. 53 n. 3.
    8 - Samson Johnson, hofpredikant van Elisabeth Stuart, gewezen koningin van Bohemen, de Winterkoningin.
    9 - Christian Cassius (1609-1676), raad van Johann, hertog van Holstein-Gottorp.
    10 - Peter Abel Schmalz.
    11 - De Zweedse kanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]